Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 308


Urbibus annexa fuit hec, quibus omnia vexat.
Que fuerint urbes, exponere nomina restat.
Brixia, Terdona, Crema, Placenza, Bona.
Rex ubi Teutonicam meruit captasse coronam,
Querit et Italicam, quia sic docet inclita Roma.
Per medios Ligures regia signa volant.
Signa sui regis spernit Melana vereri,
Set propria virtute sua vult rura tueri,
Nescia, quod sibi mors rex Fredericus erit.
[Hanc ubi rex angit regalibus undique bannis,
Dissipat et frangit sex Marte fluentibus annis,
Urbs, que summa fuit, Marte repressa luit.
In Ligurum patria manet urbs que dicitur Asta,
Inclita divitiis, modico munimine vasta,
Que cito subcubuit, nec tamen ipsa ruit.
Inclita Terdona, nimis irascente corona,
Victa ruit prona, capiens tria tristia dona,
Quippe tribus vicibus diruta tota tomat.
Flectit iter Romam, sortitur in Urbe coronam.
Regia persona recipit papalia dona;
Ungitur, erigitur; rumor in Urbe sonat.
Presul Adrianus Romanaque curia tota
Tunc sine Romanis conplevit regia vota,
Romaque commota vulgus ad arma vocat.
Acriter iratus consurgit ad arma senatus,
Prosilit armatus cesar, feritate citatus;
Marte secus Tiberim fervet utrumque latus.
Pleps abiit; rex obtinuit; multisque necatis,
Unda fuit Tiberis defensio sola fugatis;
Sanguine tincta satis turba natabat aquis.
His ita conpletis, papali munere freti
Dum remeant leti, resident super arva Spoleti,
A quibus et cesar danda tributa petit.

Torna all'inizio