36. LANFR.  In quo passus est . In carne passus est,  
et tentatus est, et in carne tentatis auxiliari potest. 
CAP. III.—1. LANFR.  Unde fratres , etc. Superius  
monstravit Christum digniorem angelis; nunc monstrat  
digniorem et Moyse, ut Veteri Novum praeferat  
Testamentum? 
2. AMBROS.  Fratres sancti . Animos eorum vult  
erigere ad excellentiam promissionum Dei, nominans  
eos fratres charissimos ad coelestia vocatos. 
3.  Considerate Apostolum , id est, cognoscite quis  
est Jesus sacerdos et aliquis [ f ., fidelis], et non habens  
opus alia consolatione. 
4.  Quis fidelis . Asserit eum fidelem, id est, devotum, 
defendentem ea quae sunt ejus, non permittentem 
corrumpi. 
5. LANFR.  Amplioris enim est , etc. Dignior est,  
nam amplioris gloriae est, siquidem creator est, et  
Moyses creatura; omnis creator amplioris gloriae est  
quam creatura; nam fabricans domum majoris  
honoris est quam domus. 
6.  Quanto ampliorem , etc. Probat quia debent  
considerare, id est, honorare Christum, quia amplioris  
dignitatis est quam Moyses; et hoc a simili,  
et a pari. 
7.  Et Moyses quidem . Probat quia dignior est  
Christus Moyse: Omnis enim filius dignior est in  
domo patris, et sua, quam famulus. 
8.  Si fiduciam , id est, fidem et bonam operationem, 
per quas spem habemus. 
9.  Si fiduciam et gloriam , etc. Ergo ut ejus domus  
simus, fidem habere debemus; igitur non debemus  
esse increduli, quod est,  videte, fratres , potest  
enim illuc usque pendere sententia. 
10.  Quapropter sicut dicit , etc. Quasi dicat: Ergo,  
quia tantae dignitatis est lator Novi Testamenti,  
non habeamus cor obduratum, sed illius praeceptis  
acquiescamus.
  |  
  |