:

Pag 83


Accedens autem beata Corona non solum spiritus sed et
carne germana, quae etate fuerat annorum sexdecim, excla-
mauit uoce magna dicens: «Beatus es, Victor, et beata ope-
ra tua sancta, acceptabilis immolatio tua! Susceptum est sa-
crificium tuum, ut sacrificium Abel iusti. Obtulisti te Deo
in sinceritate mentis, et suscepit te, sicut Enoch iustus, qui
translatus est, ut non gustaret mortem huius seculi, quo
usque aduenerit tempus promissionis Dei. Ita iustificatus es
sicut Noe, plenus in natione sua; etita in nobis perfectus iu-
stificatus es. Credidisti in Deum sicut Abraham. Dehinc
obtulisti te Deo sicut Isaac. Tolerasti persecutiones sicut Ia-
cob, quem persequebantur Esau et Laban. Factus es sapiens
sicut Ioseph, qui gubernauit colonos terrae Egipti tempore fa-
mis. Perseuerasti in tolerantia fortissimi Iob, qui sustinuit
multas persecutiones, quousque uinceret immissiones inimici.
Zelauerunt te sicut Isaiam, qui secatus est medius. Su-
scepit Deus sacrificium tuum, sicut prophetae Samuelis.
Factus es in odorem suauitatis, sicut Eleazar in sacerdotio
suo. Suscepit te Deus sicut Danielem. Non tetigit te

Torna all'inizio