Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

2,1

vv. 2375-2684


Hic, cum iam subtus vellet consurgere miles
Et spondere feras, qua vocet ille, manus,
Pontificumque clamore tacet; tum vero repressis
Cum ducibus mediis atque minore manu:
«Rex», aiunt, «quicumque putat sublimia scire,
Non se magnificet, aut sua dicta probet.
Sic et qui regnant et non sub principe Christo,
Chrystus regnantes non pacietur eos.
Si nos ergo tibi nos nostraque magnificamus,
Sicut Christus ait, gloria nostra cadit.
Tu quoque si vires proprias et militis huius
Magnificas, Deus est, qui tua dicta notat.
Sic scimus, sic et loquimur Dominoque Deoque
Subdimur et subdi te quoque consulimus.
Si quis amat pompam, si quis sibi quaerit honorem,
Hunc sacri canones ponere praecipiunt.
Ambicio plecti capitali lege iubetur,
Ambiciosus homo non placet aecclesiae.
Hanc legem nos suscipimus, si suscipit ille,
Qui nos infestat et tibi bella parat.
Set faciat, debemus eum pacienter habere
Nec nos es eius criminibus tegere.
Quod tamen apponitur, quia regnas atque superbos
Inque probos homines sub iuga restituis,
Crimina nescimus; si fame credere dicit,
In tanta causa non valet iste locus;
Si delatorem certum se dicit habere,
In delatorem criminis auctor agat.
Set tamen, ut regem lapsum fateamur, et aetas
Et quae sunt regis, crimen onusque levant.
Si pater ille foret aut vir discretus, haberet
Et plus consilii saeviciaeque minus.
O te felicem, regum fortissime David,
Quem Dominus curat atque propheta bonus!
Hildebrandus, homo prudens medicusque fidelis
Quod non est, etiam vulnus habere facit.
Et nos de sola levitatum suspicione
Dampnat et in faciem tela facesque rotat.
Sed cui rex peccat? Nisi soli, qui facit illum
Quique potest solus iudicium facere?
Nam reliquos homines rex et sub rege potestas
Iure suo dampnat et gladio perimit.
Rex sub rege Deo vivit, solius et eius
Iura timet, soli denique peccat ei.
Hinc Nathan missus David curare dolentem
Non ferrum hostendit, sed paradigma dedit.
Cumque prius sese proprio quasi fune ligasset,
Excepit vulnus atque ita convaluit.
Set Nathan noster nec iura superna veretur
Et curat solus integra vulneribus.
Sed iam iam satis est, nisi quod, qui crimine pulsat
Nec probat, in foveam corruit ipse suam.
Et canones illum peribent debere notari
Pro linguae vicio supplicio simili,
Qui regem lacerat, cui dat rex summus honorem,
Quid nisi se regi quaerit habere parem?
Sed gladium portat quare? Respondeat illi
Paulus, quem formam vult adhibere sibi.
At nos comodius Salomonem respiciamus,
Qui non in gladio perculit Abiathar,
At vero, quoniam tulit Ephot post Adoniam,
Amovit sacris atque ministerio.
Quod vero nostras sedes et munia carpit
Et baculos nobis invidet et retrahit,
Regnum conturbat, dampnum facit aecclesiarum,
Quae de regali convaluere bono.
Sed David videat et multos postea reges,
Qui sine sacrifica non abiere manu.
Quid Moyses? Numquid populi non castra regebat?
Attamen ipse Aaron unxit et instituit.
Sed Constantinus, aiunt, concessit et Urbem
Et quae sunt Urbis et diadema simul;
Set tamen hanc etiam longo post tempore reges
Et servavere et tenuere sibi.
An non Gregorium, cuius de nomine gaudet,
Mauricius Romam iussit habere patrem?
Quid Constantinus? Non gestis conciliorum
Praefuit et magnam non statuit synodum?
Quis nescit claram sub rege potente Niceam
Talibus et tantis eminuisse viris,
Cum, quia confinxit gnatum genitore minorem,
Arrius in tenebras non rediturus iit?
Quare non ergo studuit compescere regem,
Ut non deberet sollicitare fidem,
Silvester tantus sacrarum praeco viarum,
Cum docuisset eum scire et amare Deum?
Quid regi vel pontices per scripta vocare,
Aut, ut discuterent talia, praecipere?
Sic alios claros conventus et generales
Officio summi sustinuere viri.
Constantinopoli Macedonius Eunomiusque
Defecere pio cesaris auxilio.
Ephesus exultat, ubi se Nestorius abdit
Et gaudens summo supplicat imperio.
In Calcedonia cessere Dioscorus atque
Euticis annisu cesaris et studio.
At nunc regis opus et opes Vigilancius iste
Respuit et gladios innovat ipse suos.
Nordmanni tamen exoptat suffragia regis
Nec vetat Hispanas tangere sacra manus.
Quae vero leges audent sibi subdere regem?
Aut quis tot veterum protulit ista patrum?
Pone tamen reges non haec fecisse priores
Aut patres istum non habuisse modum:
Temporibus leges mutantur; tempora prima
Ecclesiae proprium non habuisse patet.
Sic etiam diversa locis fert usus et ordo,
Nec Grecis adeo nostra statuta placent.
Si tamen est plebis electio, summa potestas
Hic quoque non minimum debet habere locum.
Set quis non videat, quo disceptatio vergat,
Ut solus sedeat atque quietus agat?
Qui, quoniam novit se non sedisse decenter,
Te terrere putat, nos quoque sollicitat,
Ut, dum turbamur, dum regni sumna laborat,
Non liceat nobis haec mala corrigere.
Nunc ergo regi placeat sententia nostra,
Hunc hominem summo pellere de solio.
Nos autem, quos ille gravat, quos dampnat et odit,
Condempnemus eum nec faveamus ei.
Roma vel admissum deponat et auferat hostem
Vel sciat irruere Gallica signa sibi».
Haec ubi cum ducibus equitum peditumque corona
Censuit, exclamant atque anathema tonant.
O furor! O stolidi! Capitis dementia non est
Haec haeresis? non est haec via luce carens?
Ostendat, qui forte potest, audacius ausum
Quemlibet e tantis antea scismaticis.
Ergo duces cecos non iam sine luce secuntur:
Sic quoque se cecos et magis esse probant.
Si cecus cecum sequitur per prava caditque,
Non est ridendus, sed miserandus homo;
Qui videt et sequitur per devia luce carentem,
Quis risum teneat, si per inane ruat?
Cecus et elate cervice Dioscorus olym
Pontificem summum laedere non timuit.
Laesit pontificem scriptis et voce Leonem.
Et coniecit eum musculus in laqueum.
Set Leo clamavit et tanto murmure stravit,
Ut faciente Deo frangeret ora Leo.
Clamores eius orbis persensit eous,
Quique superbiit, pronus in ora ruit.
Hunc etiam Photius post tempora longa secutus
Non expectata cognitione ruit.
Si placet exemplum, videant, quia iure sequatur
Pro culpa simili iudicium simile.
Eripiunt Petro sine causa et iudice claves
Et faciunt Domino dedecus in famulo.
Quando minor sedes maiorem dampnat? Et ante
Discipulum causam quando magister agit?
Hinc et in octava synodo sententia fertur
Et per cuncta dehinc saecula praecipitur,
Ut nemo quemquam verbum ferat in patriarcam,
Non homo, non ullum denique concilium.
Praecipue vero Romanum nemo notare
Audeat; audentem tam gravis ire premat,
Ut facti ratio nulli querenda putetur,
Sed cedat sacris semper honore carens.
Omnia turbastis, homines sine cognitione
Hunc finem meruere sibi contagia vestra,
Ut cum feceritis, pessime papa luat.
Munere, flagitiis Sodomam quoque iustificastis,
Et dampnatis eum, qui sine labe venit.
Per vos facta Dei domus est spelunca latronum,
Et dampnatis eum, qui iubet esse foris.
Gregorius peccat, quia regum crimina dampnat
Et de criminibus vos notat et praetiis.
Denique peccavit, quoniam sine munere sedit,
Et quia per regem non habet hunc apicem.
Haec ubi legistis? Unde haec perversa tulistis?
Nec Symon reprobus tam reprobanda docet,
Qui loculos farcire volens de munere Christi
Non tulit ad regem munera sive precem.
Ad Petrum venit, a Petro posse poposcit
Impositis manibus munera sacra dare.
Ecce docet Symon et vestros arguit actus,
Ergo vel hunc libeat, qua licet usque, sequi.
Qui licet erravit, quia vendi posse putavit,
Non ab eo petiit, qui sibi non habuit.
Ergo penes Petrum sentit mirabile donum,
Sed quia corripitur, cecior efficitur.
Iamque placet regi, quia vult disperdere Christum
Et servos eius dampnat et insequitur.
Christum fallacem mentiri non reveretur
Et fraudes magicas fingit habere Petrum.
Haec quoque parva putat et adhuc graviora fatetur,
Seque Deum credi postulat atque coli.
Non erat iste labor, falsis inducere falsa
Et regem falsum fallere posse magum.
Hac ex doctrina surgit vesania vestra;
Sed vos non vobis obsequium facitis.
Quare non etiam temptatis subdere regem,
Ut sicut Nero tura praecesque ferat?
Audetis Christum contempnere, sacra negatis,
Scripturae sensum vertitis ad placitum.
Quid superest ad stultitiam, nisi sumere pennas
Et temptare vias, quas male Symon iit?
Sed fratrem Moyses, sicut praetenditis, unxit,
Cum populum regeret et sacra non faceret.
An vero Moyses non fertur et ante sacerdos
Et cum fratre sacro praeditus officio?
Qui negat, offendit vel non sacra carmina novit,
Quae res et vates ante canenda dedit.
Ergo sacerdotem potuit sacer atque sacerdos
Unguere divini conscius aloquii.
Quid de Mauricio, quem fingitis imposuisse
Gregorium summo pontificem solyo?
O fraus! O mentis vertigo seditiosae!
Tamquam non pateat, si ratio videat,
Felicem, reliquos, qui processere fideles,
Quos sibi Romanus praeposuit populus
Nullo rege sibi vel opem vel iussa ferente,
Cum staret multo clarius imperium.
Et quid? Si populus, cum regem sciret amare
Gregorium, missis optinuit precibus,
Vel suadere viro vel, ut ipsis vocibus utar
Vestris, praecipere pondera suscipere?
Numquid nos non praecipimus fidenter amicis?
Numquid non etiam cogimus, ut faciant?
Quae numquam facerent, si nos offendere possent,
Quod bene Gregorii probat appellatio, ne se
Cogeret ad pondus tam grave, quin etiam
Cartula blanditiis nostro quoque more referta,
Cum se ridiculum scriptitat et simiam,
Qui non esse leo valeat vel clarus haberi,
Etsi praecipiat clarus amicus ei.
Iamne videt, qui nec oculos se nescit habere,
Quae sic dicuntur non agitanda fore?
Numquid Gregorii prudentia nota per orbem
Non est et celebri non nitet eloquio?
Denique, symoniam non dampnat venditionem?
Numquid et illicitum non vetat introitum?
Ergo silete magis, qui nos offendere vultis
Et sub Mauricii tegmine vos tegitis,
Ne, dum Gregorii pervertere simplicitatem
Quaeritis, in reges tela reversa cadant.
Quod, si quis dicat, quia regni condicione
Quivis Romano sederit in solio
Et Constantini translata longius urbe
Iam diadema sibi miserit alter ibi
Praeter pontificem sacra et non sacra regentem,
Argumenta facit non solidata fide.
Cum tamen armorum motus plerumque poposcit,
Ne Petri sedes imperiique capud
Vim ferret subitam, providit curia claros
Belligerosque duces mittere, qui tegerent
Urbem barbaricis in tempestatibus illis,
Attribuens sumptus es propriis opibus.
Quod faciunt reges fidei fervore calentes,
Moti propter eum, qui dedit imperium.
Ut Carolus quondam, Graecis trepidantibus, Urbi
In Longobardos robur opemque dare
Venit et adiuvit et barbara castra removit,
Verum non ideo sedit in imperio.
Si tamen indultam gestavit in Urbe coronam,
Hoc decus illius, non fuit imperii.
Francorum rex ille potens et clarus in orbe
Ornatu proprio claruit et solio,
Quod solet interdum fieri, cum tempore festo
Reges conveniunt et sua serta ferunt.
Non tamen idcirco vel regnum consociatur,
Vel perdit solium, qui recipit socium.
Ad Constantinum fugitis, quia iussit adire
Niceam celebres undique pontifices,
Et quia sic licuit Silvestro non prohibente,
Creditis in regis cedere cuncta manu?
Sed quis miretur, si non vel clara videtis,
Qui non ad lucem, quae regat, aspicitis?
Silvester pastor et religionis amator
Questus in aecclesiam surgere perfidiam,
Cum furerent haereses, cum scismata persequerentur,
Invitavit eum certus amare Deum,
Cum solus posset compescere seditionem
Et sumptus, si quis indigeat, facere.
Haec eadem ratio super his, quos misit, habenda,
Ut nichil auderet error et improbitas.
Si satis est, ceci, iam frivola tanta cavete!
Quid iuvat Ephesium ponere concilium?
Et licet et licuit et adhuc per secla licebit,
Reges aecclesiis auxilium facere,
Reges concilio patres ex orbe vocare,
Si iubeat primi rector episcopii,
Et gladium portare licet, cohibere superbos,
Et per miliciam vim prohibere licet.
Quod super infertis, non est electio plebis,
Et fortasse patet, sed quia falsa placent,
Non vultis canones vel cernere vel meditari,
Quos nostis contra regibus ire malis.
Clerus, maiori qui praesidet aecclesiarum,
Debet pontificem, cum caret, eligere;
Electum tandem plebi proponere debet,
Ut probet et videat, si vitio careat.
Si caret, ut testem se demum praebeat illi,
Sin alias, reprobet, sed ferat, unde probet.
Hac in parte licet laicis maioribus esse
Et regi, si non suspicione caret.
Haec ita sunt, sed desipiunt, strepituque soluto
Missus ab Henrico transit in Ytaliam
A comparticipes et Symonis acta sequentes,
Et quocumque venit semina dira serit.
Seminat errorem, ius opprimit et rationem
Et blasphemias spargit ubique novas;
Suspensis et adhuc sacro de limine pulsis
Ecclesias aperit, reddit et officia.
Vir laicus, ratione carens et religione,
Et quasi demonio praecipitante furens;
Mittitur et Romam, qui cogat cedere papam
Et faciat rursus in cruce stare Petrum,
Pactus mercedem pro tanti criminis ausu,
Ut, quam mox redeat, cum baculo sedeat.

2375




2380




2385




2390




2395




2400




2405




2410




2415




2420




2425




2430




2435




2440




2445




2450




2455




2460




2465




2470




2475




2480




2485




2490




2495




2500




2505




2510




2515




2520




2525




2530




2535




2540




2545




2550




2555




2560




2565




2570




2575




2580




2585




2590




2595




2600




2605




2610




2615




2620




2625




2630




2635




2640




2645




2650




2655




2660




2665




2670




2675




2680



Torna all'inizio