AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod concupiscentia dicitur dupliciter; scilicet ipse
actus concupiscendi et ipsa habilitas ad concupiscendum, et actus ex habilitate
causatus; unde non est inconveniens, si peccatum originale, quod concupiscentiam
actualem causat, habitualis concupiscentia esse dicatur.
Ad secundum dicendum, quod differt dicere potentem et habilem: quod enim
aliquis sit potens concupiscere, est ex potentia concupiscibili; sed quod sit
habilis ad concupiscendum, est ex aliquo habitu, vel ex eo quod per modum
habitus se habet. Contingit enim ut etiam privatio aliqua habilitatem quamdam
relinquat, in quantum privatur aliquid quod impedimentum praestare posset: et
ita dicitur concupiscentia habitualis esse peccatum originale, non quidem vis
concupiscibilis, neque iterum aliquis habitus qui aliquid positive dicat; sed ipsa
habilitas quae relinquitur in inferioribus viribus ad inordinate concupiscendum,
ex hoc quod ab appetitu subtrahitur retinaculum rationis, quo detinebatur
ne effrenate posset in sua obiecta tendere.
Ad tertium dicendum, quod concupiscentia non dicitur esse materiale in peccato,
secundum quod denominatur a vi concupiscibili, quae contra irascibilem
dividitur; sed secundum quod sumitur ab appetitu sensualitatis, qui in utramque
vim dividitur, scilicet irascibilem et concupiscibilem.
Ad quartum dicendum, quod ut in 2 Physic. dicitur, peccatum contingit
in his quae ad finem ordinata sunt, secundum quod a suo fine deficiunt; et
ideo in partibus animae in illis praecipue est peccatum hominis secundum quas
homo ordinatur in finem: et quia appetitus est tendens in finem, ideo in appetitu
praecipue peccatum consistit. Ad finem autem hominis ordinatur appetitus
rationis, qui est voluntas, immediate; appetitus autem sensibiles mediate,
inquantum scilicet ordinem finis ex voluntate rationis recipiunt, propter quod
dicuntur aliqualiter rationi obaudibiles, ut Philosophus dicit in fine 1 Ethic.;
et ideo defectus ordinis in appetitu voluntatis est formale et completivum originalis
peccati, quod est privatio rectitudinis voluntatis, quae inerat secundum
originalem iustitiam; defectus autem ordinis in appetitu inferiori, est materialiter
in peccato se habens; et hoc est concupiscentia, ut dictum est: et ideo nullus
alius defectus naturae ex parte rationis nec ex parte sensibilis partis originale
peccatum dicitur, nisi concupiscentia sicut materiale, et privatio originalis
iustitiae sicut formale.
Ex quo patet responsio ad quintum: quia ignorantia non per se respicit voluntatem;
unde etiam defectus ille sicut et alii retinent rationem poenae sed non culpae:
et si inveniatur ignorantiam originale peccatum dici, intelligendum est de
ignorantia privante illam scientiam quae includitur in originali iustitia: nullus
enim est iustus vel temperatus, qui non sit prudens, ut in 6 Eth. dicitur: et
ad hoc attendens Socrates dixit, omnem virtutem esse scientiam, et omne vitium
esse ignorantiam, ut ibidem narratur.
|
|