Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 472


quod advenit. Non enim potest fieri augmentum, nisi secundum hoc, quod
materia quae primo est terminata sub parvis dimensionibus, postmodum ad
maiores dimensiones perducitur. Hoc autem non potest fieri nisi dupliciter: vel
ita quod de materia sit tantum sub magnis dimensionibus quantum sub parvis;
et talis mutatio de parvo in magnum necessario fit per rarefactionem: densum
enim et rarum in hoc differunt quod in raro est parum de materia sub magnis
dimensionibus, et in denso multum sub parvis, ut ex 4 Physic. patet.
Vel ita quod plus de materia sit sub magnis quam sub parvis. Hoc autem non
potest contingere, nisi vel quia est materia de novo creata, vel per hoc quod
illud quod erat materia alterius corporis, efficitur materia huius, in hoc illo
corpore transmutato. Unde etiam Augustinus super Genes. ad litteram lib. 10
dicit, quod «nihil est absurdius quam putare ullum esse corpus
quod, manente naturae suae quantitate undique crescat, nisi rarescat», cum
nullum fiat augmentum corporis nisi per additionem vel rarefactionem.
Augmentum autem corporis humani constat quod per rarefactionem non fit: nec
iterum per additionem materiae de novo creatae, quia materiam omnium simul
creavit Deus, ut sancti dicunt. Restat ergo ut fiat augmentum humani corporis
per hoc quod additur materia quae suberat formae alterius corporis, illo corpore
in corpus humanum secundum veritatem converso: et hoc est nutrimentum.
Nec potest exponi dictum Augustini, ut quidam dicunt, quod Augustinus
loquatur secundum communem modum quo res crescunt: quia secundum hoc
probatio sua contra Tertullianum nihil valeret, qui ponebat animam crescere,
sed nullo modo diminui. Magis autem communis est modus augmenti quo corpus
humanum crescit, quam quo anima cresceret: simul enim, etiam secundum
Tertullianum, crescente corpore crescit anima. Nec iterum potest dici, sicut
dicunt, quod facienda est vis in hoc quod dicit: «Manente sua quantitate»; ut sit
sensus: Corpus manens in sua quantitate, ita quod quantitas eius non sit augmentata
neque per additionem neque per multiplicationem, non crescit nisi per
rarefactionem. Cum igitur augmentum proprie sit quantitatis, non
potest intelligi quod corpus crescat, et maneat eius quantitas secundum eamdem
dimensionem; sed oportet intelligi quod dicit, «Manente quantitate naturae
suae», ut nulla quantitas adiiciatur, vel quae eiusdem naturae sit, sicut
aurum adiungitur auro, vel quae eamdem naturam in ipsa coniunctione accipiat,
sicut cibus advenit carni. Unde per hoc quod dicitur: manente naturae
suae quantitate, non removetur nisi additio similis in natura. Si enim intenderet
removere multiplicationem, tunc probatio sua nihil valeret: quia multo probabilius
posset dici, si anima esset corpus, quod per multiplicationem quam ponunt,
cresceret, quam dicatur de corpore hominis: quia spiritualior est.
Ex parte autem eius quod additur, apparet etiam falsitas: quia si sumptio alimenti
non esset per se intenta a natura, sed per accidens tantum, ut scilicet alicui
nocivo occurreret, scilicet calori naturali digerenti, et si transmutatio cibi non
esset per se necessaria ad corpus humanum; tunc calor convertens esset superfluus:
et sic in operibus naturae a Deo institutae multa superflua invenirentur.

Torna all'inizio