pertransire, Fraternitati vestrae per Apostolica  
scripta mandamus, atque praecipimus,  
quatenus memoratos malefactores monere  
curetis, et diligenter inducere, ut ablata  
restituant, damna data refarciant, et de  
injuriis illatis satisfaciant congruenter. Quod  
si monitis vestris non acquieverint, ipsos appellatione  
remota Ecclesiasticae severitatis  
gladio feriatis. Eos vero qui manus violentas  
in Monachum et Presbyterum inje¬cerunt,  
sicut excommunicatos faciatis tamdiu  
ab omnibus evitari, quo usque praestita  
satisfactione absolvendi cum vestrarum te¬stimonio  
literarum Apostolico se conspectui  
repraesentent.     
Datum Tusculani septimo Idus Februarii. ” 
Episcopis in Marcbia consitutis pro rebus  
Monasterii Sancti Clementis. 
“ Alexander Episcopus servus servorum  
Dei, Viro Venerabili Fratri Firmano  
Episcopo; similiter Esculano Episcopo; similiter  
Camerinensi Episcopo, similiter G.  
Subdiacono, nostro Auximanensi Procuratori;  
similiter dilecto filio Priori Fontis Avelianae,  
salutem et Apostolicam benedictionem.  
Quanto dilecti filii nostri Leonas Abbas, et  
Fratres Monasterii Sancti Clernentis de Piscaria  
arctiori nobis et Ecclesiae Romanae sunt devotione  
astricti, tanto eis in jure suo cura  
propensiori tenemur adesse, et hoc sibi propesius  
conservare. Unde siquidem est,  
quod nos illorum justitiae providere volentes  
per Apostolica tibi scripta mandamus, atque  
praecipimus, quatenus possessiones, quae  
in Parrochia tua ad praescriptum Monasterium  
pertinere noscuntur, quas tu aut aliqui  
Parrochianorum tuorum occupatas tenent,  
praefato Abbati et Fratribus, omni  
occasione et excusatione cessante, restituas,  
vel ita eis plenam inde justitiam facias,  
quod ad nos pro iuris sui defectu querelam  
de cetero non cogantur perferre. Quod si  
earum detentores tua in hac parte commonitioni  
acquiescere forte noluerint, tu ipsos  
sententia excommunicationis percellas, et  
sicut excommunicatos usque ad dignam satisfactionem  
facias ab omnibus evitari. 
Datum Verularum Octavo Calendas Aprilis. ” 
Pro Causa de Castello Ripae ventilanda.. 
“  Wilielmus Dei gratia Rex Siciliae, Ducatus  
Apuliae, et Principatus Capuae,  
Leonati venerabili Abbati Monasterii Sancti  
Clementis fideli suo, salutem et dilectio¬nem.  
Literas honestatis tuae, per quas Curiae  
nostrae supplicando mandasti, ut liceret  
tibi venire Panormum ad Curjam nostram,  
et ibidem consistere in judicio cum Guilielmo  
Morello: de his, qua proponis adversus  
eum, vidimus, et in eo petitionem tuam  
clementer admisimus. Mandamus itaque et  
praecipimus fidelitati tuae, ut his visis literis  
statim venias ad Curiam nostram; nos enim  
mittimus praecipiendo jam dicto Guilielmo  
Morello per literas nostras, ut ipse similiter  
veniat Panormum ad Curiam nostram, paratus  
respondere super his, quae tu proposueris  
adversus eum.  
Data Panormi mense Decembri sexto In¬dictione  
quinta. ”
  |  
  |