et cadebant ab eo huc et illuc. Et ivit sub pedes elefantis et subposuit
se ei et occidit eum, et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est
illic. Item in historia Alexandri filii Philippi regis Macedonie
legitur quod ipse rex Alexander habuit in exercitu suo centum
elefantos, qui aurum suum portabant. Horum animalium in
Ethyopia magna copia est, quorum naturam et proprietates frater
Bartholomeus Anglicus ex Ordine Minorum, in libro quem de
Proprietatibus rerum fecit, sufficienter posuit; quem etiam tractatum
in XIX libellos divisit. Magnus clericus fuit et totam
Bibliam cursorie Parisius legit.
Quod Mediolanenses venerunt contra imperatorem cum exercitibus suis. Tunc
Bononienses ceperunt Castrum Leonis, quod Mutinensium erat, et funditus
destruxerunt.
Porro millesimo supraposito, dum imperator apud Pontem
Vicum esset cum exercitibus suis, venerunt Mediolanenses
contra ipsum cum exercitibus suis et steterunt per longum tempus.
Tunc Bononienses sexto die exeunte Novembre ceperunt
Castrum Leonis, quod erat Mutinensium, in strata publica
prope Castrum Francum, et destruxerunt illud et portaverunt
lignamina et lapides et alias res in Castrum Francum, quod est
Bononiensium. Et homines quos in dicto Castro Leonis invenerunt
duxerunt Bononiam et in carceribus posuerunt. Porro in
Castro Leonis erat turris pulcherrima, que, cum caderet, tanta
concussione concussit aquam de fovea, quod extra foveam saltavit
albissimus lucius, grandis et pulcher; et statim oblatus et
donatus fuit potestati Bononie, qui ibi erat. Et qui hec vidit
retulit michi, cum, processu temporis, per eumdem locum cum
eo transirem. Et dum hec agerentur, ibat advocatus communis
Parme, qui erat de Mutina, scilicet iudex potestatis, sedens in
equo, quem associabat quidam currerius, per burgum Sancte
Christine flebiliter frequentando et dicendo: «Domini Parmenses,
ite et iuvate Mutinenses!». Quem cum vidissem et audissem,
cepi diligere, eo quod concivibus suis fidelis existeret. Et ut melius
|
|