Hoc peractum est anno dominicę incarnationis .MCXXV., indictione
.III., .V. idus februarii, feria quoque secunda dominicę
quinquagesimę. quo facto tantam omnipotens Deus gratia sua
omni populo abbatię concordiam contulit, ut in triduano spatio,
sine armis hostilibus et absque alicuius suggestione, totius de nostra
litis contentione ad eiusdem nostri pastoris redirent fidelitatem
libentissima voluntate, gratis tantum et sine alicuius beneficii
petitione. et non multo post, ad loca nostri monasterii in Marchia
constituta perrexit, ubi ipse quoque populus cum pręlatis
omnibus ad debitam concordiam et condignam fidelitatem prędicti
domni abbatis redire non minori devotione festinavit. eodem
vero anno, mense maio, die .XXIII., cum ad cęnam sabbato
octavę Pentecostis post missas [… omnes pro refectorio causa
cęnandi sedissemus, subito vis magni fulguris et fulminis turrem
castri Farę percussit, et eius partem dissipavit et destruxit et
trabes succendit. quę etiam nec vino nec acqua plurima mult ...
tes biduo potuerunt extingui. cum vero domnus abbas Adenulfus
a Marchia plurima cum iocunditate magnaque felicitate
reversus esset, animosque in graviori positos inopia vidisset, utpote
quod fere per quinquennium nec seminavimus nec messuimus,
quanta omnia manualia nostra sive … abbas Guido]
per equites sibique faventes distribuerat, et non … proprium
scriptitaverat, nichil omnino invenire potuisset in toto isto monasterio
unde nostram indigentiam supplere potuisset, valde attristabatur
et inestimabili mestitia affligebatur ... ac equitibus et pręcipuis
… consilium eis petiit … regimine sustentar …
sed cum nullum ab eis utile consiliunn aut solatium haberet,
quia quę de nostris rebus sibi ad … rant vel apprehenderant
… reddere nec dc suis substantiis … nobis tribuere,
magis magisque [attrista]batur. verum cum eorum [per]fidia ...
nos et cordis obduratione ... magnasque penurias pateremur
coacti, aliquantulum .. de nostris manualiis sive angaralibus,
quę ipsi equites acquisierant, recepimus, et in nostros usus redegimus.
domnus quoque abbas benivola petitione populo suasit,
ut de suis facultatibus aliquod nobis ministrarent auxilium. ipsi
autem prout eis libuit. Optulerunt
|
|