: Sermo de vita beati Cassii Narniensis episcopi (BHL 1638-1639)

Pag 274


Sermo de vita beati Cassii Narniensis episcopi
(BHL 1638-1639)
Festum sancti Cassii confessoris, Narniensis episcopi,
celebrandum nobis aduenit, in cuius laudibus immorari liben-
ter debemus. Sed quamuis scientia nostra ad manifestandas
eius mirificas uirtutes et sanctitatem, succumbat, ipsi uos, fra-
tres, intelligite, quae et quanta illius fuerint, qui et omnibus
hominibus irreprehensibilis semper eius uita extitit. Et Deus
omnipotens in hac uita et post eius transitum per multa mi-
racula eum sese amare demonstrauit aperte.
Prelatus in gradu sacerdotii sui existens, non pro tanto
honore elatus, magis prodesse subiectis sibi studuit quam
preesse. Fuit namque Pastor non tantum nomine, sed opere:
et quia gregem sibi commissum uitia deuitare instanter do-
cuit, frequenter memoria reuoluens illud, quod in libro legi-

Torna all'inizio