Salimbene de Adam: Cronica

Pag 8


caput monomachus amputavit et ab hoste illo Greciam liberavit.
Sed tamen invidiam et odium multorum incurrit. Quocirca, ut
Grecorum versutias evitaret, navem ascendens sepulcrum Domini
visitare proposuit.
Quod MCLXXXVII Ierusalem a Saladino in mense Iulio capta est et
terra Domini ab infidelibus occupata.

Anno Domini MCLXXXVII Ierusalem a Saladino in mense
Iulio capta est, et terra Domini ab infidelibus occupata. Causa
huius invasionis fuit iniquitas Christianorum. Cum enim inter
Saladinum et Ierosolimitanum regem pax firmata fuisset, eam
Christiani iussu Rainaldi, principis Montis Regalis et domini
vallis Hebron, caravannas Saracenorum capientes nequiter violarunt.
Alia causa fuit discordia regis Guidonis et Raimundi
comitis Tripolitani. Causa vero discordie fuit invidia vel indignatio,
quia Sibilla regina, defuncto marito, Guidoni Pictaviensi
nupserat et, defuncto filio, coronam dederat peregrino, preter
ipsius comitis assensum et aliorum baronum. Modus occupationis
hic fuit: Saladinus terram ingrediens primo Tabariam vel
Tyberiadem obsedit. Rex Guido in Marscalia castrametatur.
Audi presagium vicine cladis indicativum: cum ea nocte Heraclio
patriarche sub tentorio in matutinis lectio legeretur, locus occurrit
de archa federis, que olim capta fuit a Philisteis. Mane facto
pugnant. Comes Tripolitanus aufúgit. Rex et sancta crux et
sepe dictus marchio Guilielmus senior de Monte Ferrato, qui
causa peregrinationis et pro nepotis supradicti custodia Terram
Sanctam adierat, ceterique barones unanimiter et populus capiuntur;
Christianorum acies superantur. Deinde Tabaria capitur.
Rainaldus predictus, actor sceleris, Saladini gladio decollatur.
Sed et multi alii capite detruncantur. Ad hec et Achon, Sydon
et Beritus et Biblium capiuntur.

Torna all'inizio