12.  Invicem . Alter consideret quid boni alter faciat, 
non ut invideat, sed ut exemplum bonum inde  
sumat. 
13.  Quanto videritis . Diem dicit vel extremum  
judicii, vel temporalis afflictionis. 
14.  Voluntarie . Causam reddit cur charitas sit  
tenenda, et a malis sit cessandum; dum enim voluntas  
peccandi est in nobis, nihil prodest hostia  
immolata pro peccatis nostris. 
15.  Filium Dei . Gratiam Filii Dei in semetipso  
conculcat, et sanguinem redemptionis pollutum, id  
est, peccata purgare non valentem putat: et Spiritui  
sancto, per quem confitenti peccata remittuntur,  
contumeliam facit, qui voluntarie in peccatis  
jacet. 
16.  Scimus enim . Superiorem sententiam probat:  
 Terribilis autem quaedam , etc. 
17.  Passionum . Passiones certaverunt contra eos,  
ut patientiam ipsi amitterent et fidem negarent. 
18.  Amittere . Confidentiam divinae retributionis 
  |  
  |