Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 150


fuerat in honore omnium deorum, et iam ibi per concessionem superiorum principum
locus erat omnium martyrum, discoperiret tegulasque aereas exinde auferret
easque simul cum aliis omnibus ornamentis Constantinopolim transmitteret. Deinde
reversus imperator Neapolim, itinere terreno perrexit civitatem Regium. Ingressusque
Siciliam per indictionem septimam, habitavit in Syracusa, et tales afflictiones inposuit
populo seu habitatoribus vel possessoribus Calabriae, Siciliae, Africae atque Sardiniae,
quales antea numquam auditae sunt, ita ut etiam uxores a maritis vel filii a parentibus
separarentur. Sed et alia multa et inaudita harum regionum populi sunt perpessi,
ita ut alicui spes vitae non remaneret. Nam et vasa sacrata vel cimilia sanctarum Dei
ecclesiarum imperiali iussu et Grecorum avaricia sublata sunt. Mansit autem imperator
in Sicilia ab indictione septima usque in duodecimam; sed tandem tantarum iniquitatum
poenas luit, atque dum se in balneo lavaret, a suis extinctus est.
12. Interfecto igitur aput Siracusas Constante imperatore, Mecetius in Sicilia
regnum arripuit, sed absque orientalis exercitus voluntate. Contra quem Italiae milites
alii per Histriam, alii per partes Campaniae, alii vero a partibus Africae et Sardiniae
venientes in Siracusas, eum vita privarunt. Multique ex iudicibus eius detruncati
Constantinopolim perducti sunt; cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum.
13. Haec audiens gens Sarracenorum, quae iam Alexandriam et Aegyptum
pervaserat, subito cum multis navibus venientes, Siciliam invadunt, Siracusas ingrediuntur
multamque stragem faciunt populorum, vix paucis evadentibus, qui per munitissima
castra et iuga confugerant montium, auferentes quoque praedam nimiam et
omne illud quod Constans augustus a Roma abstulerat ornatum in aere et diversis
speciebus; sicque Alexandriam reversi sunt.
14. Porro regis filiam, quam de Benevento obsidis nomine sublatam diximus,
Siciliam veniens, diem clausit extremum.
15. Hoc tempore tantae pluviae tantaque tonitrua fuerunt, quanta ante nullus
meminerat hominum, ita ut innumera hominum et animantium milia fulminibus essent

Torna all'inizio