: Historia ducum Venetorum

8


Inde vero ad fortissimam Tyri civitatem accedentes, eam per aliquod
tempus obsederunt, ubi et galeas in terram extrahi ac de singulis
singulas tabulas eici fecerunt. Insuper etiam centum milia aureorum
patriarche Ierosolimitano et principibus atque exercitui Francorum,
qui ad eandem venerant obsidionem mutuaverunt. Civitas enim
illa magna erat satis et populosa, terra et mari fortissima et muris ex
omni parte circundata et munita turribus; eratque in ea gens Saracenorum
innumerabilis. Hanc itaque Veneti diucius obsidentes et diversis
illam bellorum generibus expugnantes ceperunt eam et bonis
omnibus expoliaverunt.
Cumque gaudium magnum super his fieret christianis ita quod et
ducem libentissime vellent in regem promovere et ipse eorum contradiceret
voluntati medietatem, immo eciam duas partes Tyri Venetis
dare voluerunt. Sed Veneti tertia tantum parte se contentos esse
dicentes, privilegio super hoc a patriarcha et principibus Ierosolimitani
regni inde confecto et iureiurando firmato, cum gaudio et letitia
magna redierunt victores.
[5.] Cum autem Rodum venissent et mercatum accepturi pacifice
ad cives intrassent, noluerunt eis Rodenses alimenta precio vel precibus
dare, sed eos pocius ut hostes exprobare ceperunt. Unde Veneti
ira commoti cucurrerunt ad arma et, fractis portis civitatis murisque
violenter occupatis, civitatem invaserunt et eam auro, argento et rebus
omnibus expoliaverunt.

Torna all'inizio