Desiderius abbas Casinensis: Dialogi de miraculis Sancti Benedicti

Pag 1124


mendicatum pergant. Quae omnia meritis beati Benedicti sibi evenisse quis dubitet,
cuius ipse bona iniqua ductus cupiditate distraxit!
Theophilus: De hac re minime dubitandum est, quando coram fratribus praefatus
imperator non ob aliud nisi ob defensionem sancti Benedicti monasterii se Romam
transisse testatus est.
10. Desiderius: Alio tempore quidam Capuanus Pandulfus nomine collectis ex
amicis et vicinis undique equitibus ac non parvo militum numero congregato castellum
huius monasterii, quae Conca dicitur, diabolo instigante aggredi ac capere conabatur.
Qui e Capuana urbe suis cum sequacibus inclinato iam ad vesperam die egressus, ut per
totam noctem deambulans, antequam dies illucesceret, cunctis adhuc secure illic quiescentibus,
praedictum castrum aggredi et capere posset, iter arripuit. Cum vero egressi urbe
aliquantulum processissent atque in eum locum, ex quo ipsi iam non in die, sed in nocte,
ne ab aliquibus viderentur, ambulare disposuerant, pervenissent, eis paululum ibi remorantibus
optata nox supervenit. Qui ut filii tenebrarum magis tenebras quam lucem
diligentes ac illud, quod Dominus in euangelio dicit: "Qui ambulat in nocte offendit",
minime attendentes per agrum unius fundi coeperunt ambulare et ad invasionem praefati
castri quantocius properare. Igitur equis calcaribus cruentatis, recto se itinere ire putantes,
per totarm noctem praedictum agrum discurrentes circumierunt. Sed omnipotentis Dei
mirabili dispositione facto mane ibi se, eos ubi nox ceperat, invenerunt. Sicque eis, quae
cupierant, frustrati, confusi ac mirabiliter fatigati ad domum suam vacui sunt reversi.
11. Alio quoque tempore dum piscatores huius monasterii retia in mare, quo pisces
ad refectionem fratrum caperent, misissent, Normannus quidam mente tumidus ac inflatus
superbia furibundo spiritu supervenit; et, ut sunt ad rapinam avidi, ad invadenda aliena
bona inexplebiliter anxii, comprehensum unum e piscatoribus, vestimentum ei, quo erat
indutus, abstraxit sibique mox induit. Dein naviculam ingressus piscatorem cogere coepit,
ut retia ex alto educeret, quatinus pisces, qui in ea inventi essent, secum abstrahens
deportaret. Cumque piscator renueret et se pisces ad monachorum, non ad Normannorum
refectionem capere velle se diceret, valde caesus ab eodem Normanno in mare proiectus
est. Cum vero isdem Normannus piscium praeda avidus retia ex alto per semetipsum
trahere et pisces legere coepisset, subito in mare ex navicula cecidit atque interclusus
ab aequore spiritum exalavit. Sed mirabile dictu! ante illum unda mortuum proiecit in
litore, quam piscator, qui ab eo proiectus in aquas fuerat, vivus natando venire potuisset.
12. Alio etiam tempore latrones noctu huius nostri monasterii cellarium ingressi,
carnes, caseum lardumque exinde subripientes, suos sacculos impleverunt; sed foras
egressi, sacculos, quos impleverant, levare conati minime potuerunt. Dein relicta sarcina
temptantes fugere, per totam noctem hac illac per claustra monasterii deambulantes, foras
egredi nullatenus valuerunt. Igitur facto mane, cum se intra monasterii claustra conspicerent,
timore exterriti ac sui reatus conscii, quid facerent, nesciebant. Tandem reperto
inter se consilio exeuntes per portam monasterii, si quo modo possent evadere, quasi
nichil mali perpetrasse viderentur, ceteris se, qui de monasterio ad quodlibet opus egrediebantur,
miscuerunt et lento pede, ne aliqua de eis suspicio oriretur, carpentes iter
haud longiuscule a monasterio substiterunt. Cum interea cellararius fratribus solita
stipendia praebiturus cellarium ingrederetur, refertos ante aditum saeculos invenit et

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio