Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 340


Ad octavum dicendum, quod si stricte accipiatur haec definitio, gratiae non
convenit: quia per hoc quod dicitur: «qua recte vivitur», ostenditur virtus esse
principium rectae operationis; non enim sumitur hic recte vivere, secundum
quod est esse viventis, sed secundum quod est operatio rei vivae. Gratia autem
non est principium recti operis, nisi mediante virtute; et ideo non est illud quo
immediate recte vivitur.
Ad nonum dicendum, quod si accipiatur definitio rei quae complectitur totum
esse rei, secundum quod ex omnibus causis constituitur, quae est perfecta definitio,
tunc unius rei non potest esse nisi una definitio. Dicta autem definitio virtutis
complectitur omnes causas eius, ut dictum est; inveniuntur autem et aliae quae
aliquas harum exprimunt, sicut illa Philosophi: «Habitus electivus
in medietate consistens» etc. quae exprimit formalia virtutis, et actum eius; et
illa quae est in 7 Phys.: «Dispositio perfecti ad optimum», exprimit
ordinem ad finem: et diversae descriptiones, diversas conditiones virtutis exprimunt;
et sic non est inconveniens, si de virtute plures definitiones dantur.
ARTICULUS 3
Utrum aliquis possit mereri ex condigno vitam aeternam per actus virtutis
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod aliquis non possit ex condigno vitam aeternam mereri per
actus virtutis. Primo per id quod habetur ad Rom. 8, 18: «Non sunt condignae
passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis». Sed
per passiones quas sancti sustinent maxime merentur. Ergo videtur quod nullus
ex condigno vitam aeternam mereatur.
2. Praeterea, condignum importat aequalitatem dignitatis. Sed impossibile est
quod actus humanus aequetur in dignitate praemio vitae aeternae, quod est
ipse Deus. Ergo videtur quod nullus ex condigno vitam aeternam mereri possit.
3. Praeterea, ille qui reddit quod debet, non meretur ulterius praemium. Sed
homo bene operans reddit quod debet, ut dicitur Luc. 17, 10: «Cum feceritis
omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: servi inutiles sumus; quod debuimus
facere, fecimus». Ergo videtur quod nullus ex condigno, recte vivendo, vitam
aeternam mereatur.
4. Praeterea, a quocumque quis meretur, ille debitor sibi efficitur; quia praemium
merito debetur. Sed Deus non potest effici debitor. Ergo apud ipsum nihil
ex condigno mereri possumus.
5. Praeterea, nullus meretur praemium apud eum qui eius opere nec iuvatur, nec
iuvari potest. Sed Deus nostris bonis operibus non iuvatur, quia bonorum nostrorum
non eget, ut in Psal. 15 dicitur. Ergo videtur quod apud ipsum mereri non possumus.

Torna all'inizio