Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1831


AMALECH mons est in Syria in quo Fraton oppidum, unde
fuit Abdon iudex olim populi Israel.
AMANNUS mons est in quo oppidum Bomite, et in ora oppidi
Miriandros incipiens separat Syriam Celem a Cilicia. A
parte altera eius plura effluunt flumina, ut Androchus, Pinarus,
Lycus et Sinus, qui ab aliquibus Taurus nuncupatur.
AMAZONIUS mons est in Maiori Asya preter cuius radices
Thermodon labitur amnis. Dictus enim hic mons (ut non nulli
arbitrantur) ab Amazonibus, que penes eum primo
convenerunt.
AMBRII apud Britannos mons est iuxta Salesteriam olim, hodie
Cercaradoc.
AMI silvestres sunt Yndie montes ea in regione que Dedala
Alexandri Macedonis temporibus dicebatur.
HAMMODES promontorium Cilici maris est inter Cydnum
Pyramumque fluvios, sese protendens in Cyprum.
AMPELUSIA Occeani Occidui extremum promontorium est
in Mauritania ultra Herculis Columnas, ubi quondam Lusa
et Cocta fuere oppida, postea Tingi, a quo Tingitana Mauritania
dicta, quod oppidum ab Antheo conditum fuisse asserunt.
Hoc tamen promontorium Affri aliter nominant, esto idem
quod apud Grecos Ampelusia sonet. In eo quidem prisci dixere
specum fuisse Herculi sacrum, et inde Tingi oppidum (ut
dictum est) Anthei opus: cuius in rei testimonium ostendebant
incole parmam elephantino tergori exectam, adeo ingenti magnitudine
ut nulli hominum evo Neronis principis usui esse
potuisset, eamque incole ab Antheo gestatam asserebant et ob
hoc precipuo honore celebrem conservabant.
ANCORARIUS mons est Citerioris Mauritanie, cupressibus
laudatissimis ad quodcunque opus abundans.
ANEMURIUM promontorium est a Pamphylia distinguens
Ciliciam.
ANGARIS mons est Iudee et (ut percipi potest) haud longe a
Samaria.
ANGINUS mons est excelsus apud Gallos Ligures
Friniates.

Torna all'inizio