Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 153


approbatum a Deo in vobis virtutibus et signis et prodigiis affigentes
interemistis». Virtutis enim nomine responsa divina, signa et prodigia,
forme et imagines divinitus ostense complectuntur. Cum igituir hec omnia
nominentur virtutes, super dictionem et super nominationem huius nominis
“virtus” nominantur, quia <cum> virtus sit habitus bene constitute mentis
et ex hoc istud nomen “virtus” sit inditum, longe suam significationem
hoc transcendit vocabulum, cum divina responsa vel formas divinitus
exhibitas suapte appellatione [contigerit]. Quid est enim divinum responsum,
nisi eloquium Domini, nisi veritas, nisi Christus? Sed et forme
aut Christum aut Christi significant. Hec igitur virtus super dictionem
et super nominationem est huius nominis virtus, quia ipsam non sua significatione
vel intellectus expressione contingit. Citra conceptum illius
remanet sermo istius. Et non solum excedit Dei virtus vocem huius
nominis “virtus”, sed et bonitatem sue significationis. Quod enim virtus
significat, bonum est et bonitas est. Sed virtutes divini responsi super
hanc virtutis significantiam nominantur et sunt.
[71]
Quales formas vel imagines imponant virtuti
Dicturus sanctus iste de virtutum formis, que sunt super dictionem
virtutis, quadam numeri calculatione eas sub oculis ponit, et quia virtuti
que est Deus circumponantur, sequenti narratione proloquitur et ait:
et formas et simititudines humanas propter ornatum, circumponunt ei, in suis
sanctis revelationibus responsis et illuminationibus sancti doctores atque
prophete. Formas dico aut igneas aut electrinas, de quibus in Ezechiel:
«Et elevata est gloria Domini desuper cherubin ad limen domus, et
repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore glorie Domini»
et «Vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis splendentis
in circuitu, velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluvie».

Torna all'inizio