pars suprascripti monasterii Sancti Martini, et eiusdem rectoribus 
iam dicta terra, et monte absque omni contrarietate cuiusque 
personis, hunc eidem venerabilem locis exinde emisimus iudicatum, 
quem tibi Iohanni clerico atque scriba scribere iussimus. Actu 
Suessa. Ego qui supra Maraldo iudex. Ego Petrus. Ego Garando. 
Ego Leodelgardus clericus et notarius. 
HOC tempore corpus sancti Mathei apostoli, quod primo 
apud Ethiopiam, deinde Brittaniam, demum apud Lucaniam 
per diversa tempora quieverat, eiusdem apostoli revelacione 
reppertum, atque in Salernum translatum est. tunc temporis 
Iohannes papa de Roma exiliatus venit Capuam, et rogatus 
a Pandulfo principe, tunc primum archiepiscopatus in eadem civitate 
constituit, Iohanne, eiusdem principis fratre, inibi consecrato. 
Obiit venerandus Paulus abbas sextodecimo kalendas marcii, anno 
Dominice incarnacionis nongentesimo octogesimo primo, indiccione 
nona. Aligerno vero abbate in Casino, triginta septem annis exactis, 
Manso succedit.
  |  
  |