passione mulctari. Ad horum etiam
insolentias subtilius inquirendas, adiicimus, ut
quicunque de fidelibus nostris regnicolis devotionis
integritate clarentes, publicos praedictorum
excessuum patratores, in ipso crimine flagranti
reperiet, et ardens fidei suae fervor tantam
moram minime patiatur, quod ad regionum
justitiarios valeant habere recursum
ipsos impunes esse volumus, si de transgressoribus
ipsis sumpserint ultionem, ac ob suae
fidei meritum faciem nostrae Serenitatis hilarem,
et a nobis retributionis condignae merita praestolentur.
Fidelitati tuae igitur districte praecipimus,
quatenus praescriptam beneplaciti nostri
formam per jurisdictionem tuam, prudenter
et solicite publices, et exequaris efficaciter
publicatam.
Cap. XX.
Fridericus Regibus, et universis Baronibus regni
Franciae, narrans eis processum habitum inter
ipsum et Papam.
Ut justitiam et innocentiam nostram, tam
vos quam alii reges orbis et principes
agnoscatis, ecce processum totum super
discordia inter nos et istum summum Pontificem
et praedecessorem suum habitum, praesentibus
denotamus. Nec tamen in hoc stare
tantummodo fidei nostrae volumus, sed quicquid
|
|