Papias: Ars Grammatica

Pag 79


30 In c neutra sunt, ut "lac" et "allec", preter barbara ("hic Enoc",
"Lamec"). 31 In d neutra sunt duo, "quid" uel "quod" et "aliud"; et
barbara masculina "Bogud, Bogudis", "Dauid, Dauidis"; "Pulpud"
neutrum. 32 In al Latina neutra sunt, ut "animal", preter "sal",
quod etiam masculinum est; barbara uero masculina sunt, ut
"Hannibal". 33 In el correptam neutra sunt, "mel", "fel", "subtel". 34
In el productam masculina sunt et barbara, ut "Michael", nisi sint
propria mulierum, ut "Rachel". 35 In il duo masculina ("pugil",
"mugil"), duo feminina ("Tanaquil", "Abigail"), commune "uigil"
(et "peruigil"), et neutra "nichil" et "nil" (indeclinabilia, per apocopam
a "nichilum"); barbara uero extra notentur. 36 In ol unum
masculinum "sol", et barbarum femininum "Michol". 37 In ul duo
sunt communia, "presul" et "exul"; masculina "consul" et
"proconsul"; similiter barbara sunt masculina, "Suthul", "Muthul";
nam Peni, sicut Chaldei, Hebrei uel Syrii, genus neutrum non

Torna all'inizio