Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 393


pro vobis prospere consumatum". Mitescunt ultro
igitur Catalani, et petentibus veniam donant
vitam, complexantur votive Principem, et electos
milites gallicos reddentes arma constringunt;
belloque finito, galeae cum persona Principis
et electis suis remanent in mari captae per hostes,
fugientibus reliquis, quarum regnicolae duces
erant.
Cumque uxor Principis, quae scopulum castri
conscendens omnem in pelago petebat late
perspectum, et legatus etiam juxta castrum
ipsum prope littus orationibus insidens, pro salute
Principis et suorum duplices frequenter ad
sidera palmas tendens, cernunt classem Principis
aequore toto disjectam, castrum interius impletur
gemitu, ac tumultu misero commiscetur, ac
aedes inibi concavae in altis scopulis saxatis
effossae femineis plangoribus resonant, et mestuosis
ululatibus reddunt sonos. Mulieres enim
quae Principissam comitabantur in castro, circumstantes,
suas evellunt unguibus facies, et
contundunt pectora crebris pugnis. Legatus interea
captionem Principis, et Gallicorum exterminium
mestuose conqueritur, et lucubriter
lamentatur. Sed usque ad noctem dum Neapoli
Latini et Gallici longis sermonibus requiruntur
admixti, Principissa et legatus inter
spem et metum de Principis statu dubii,
an eum in manibus hostium vivere credant,
an extrema crudeliter fore passum, agique sub
aquis, dubia mente revolvunt cum lacrimis et
dolore.
CAP. XVI
PRINCIPISSA RESPICIT CONTINUE MARE.
Principissa autem non faciem toto die illo
divertit ab aequore, ad locum aspiciens maxime,
ubi classibus fuerat dimicatum, et perspectans
anxie, si quem in mare posset, aut aliquos
remigantes ad terram, aut arma Principis
in aliqua celsarum puppium recognoscere; sed,
postquam jam certa reddita est de Principis captione,
tristis valde, ac lacrimis stillantibus ora
diffusa, casum conjugis lamentatur, ad Deum
sua lamenta dirigens in haec verba: "O qui regis
genus humanum aeternis imperiis et creaturis
caelestibus dominaris, quique terres omnem
potentiam, superbos deprimis, et humiles
confoves; quid maritus meus committere in tua
numina potuit, ut eum tam cito tantae infelicitatis
infortunium apprehendat? Ecce nunc gentem
gallicam, tot casibus infelicibus hactenus
male actam, eadem fortuna prosequitur, imo
ultimum infortunium jam confundit".
Dum haec igitur secum voce lugubri maestuosis
repetebat suspiriis, ecce duae galeae triumphantium
hostium cum litteris Principis ad castrum;

Torna all'inizio