Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 844


QUESTIO 1
Hic oritur duplex quaestio: Primo de necessitate moriendi, quam Christus ex
secundo statu assumpsit. Secundo de his quae Christus habuit de ultimo statu.
De immunitate enim peccati, et de plenitudine gratiae, quae ad alios status pertinet,
supra dictum est.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Utrum necessitas moriendi sit tantum ex peccato,
vel etiam ex natura; 2. Utrum in Christo fuerit necessitas moriendi;
3. Utrum illa necessitas fuerit sub voluntate humana.
ARTICULUS 1
Utrum necessitas moriendi tantum sit homini ex peccato
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod necessitas moriendi sit tantum homini ex peccato. Rom. 8, 10:
«Corpus quidem mortuum est propter peccatum», id est necessitati mortis
addictum. Ergo.
2. Praeterea, in humana natura est mors consecuta culpam; Rom. 5, 12:
«Per peccatum mors». Sed necessitas peccati inducta est homini per peccatum
tantum. Ergo et necessitas moriendi.
3. Praeterea, materia debet esse secundum naturam proportionata formae. Sed
forma corporis humani, anima scilicet rationalis, est incorruptibilis. Ergo et
ipsum corpus humanum: ergo necessitas moriendi non est ex natura, sed ex
peccato.
4. Praeterea, corpus humanum maxime ad aequalitatem commixtionis pervenit,
sicut philosophi tradunt. Sed ubi est aequalitas commixtionis, unum contrarium,
cum non praedominetur alteri, non potest agere ad corruptionem mixti.
Ergo corpus hominis per naturam est incorruptibile; et sic idem quod prius.
5. Praeterea, poena non est inducta nisi propter peccatum. Sed mors et necessitas
moriendi quaedam poena est: quia omne terribile poenale est, finis autem
terribilium mors, ut dicitur in 3 Ethic.. Ergo sunt tantum ex peccato.
SED CONTRA, omne compositum ex contrariis est secundum naturam necessitatem
habens ad corruptionem. Sed corpus humanum est huiusmodi. Ergo ex
natura habet necessitatem moriendi.
Praeterea, sicut probatur in 1 De caelo et mundi, generabile
naturaliter est corruptibile, et corruptionis necessitatem habens. Sed corpus
humanum est generatum per naturam. Ergo naturaliter est necessitatem
corruptionis habens.

Torna all'inizio