QUAESTIO 1
Hic est triplex quaestio. Prima de statu liberi arbitrii in bonis et in malis
Angelis. Secunda de cognitione malorum. Tertia de virtute eorum.
Circa primum quaeruntur duo: 1. De confirmatione bonorum Angelorum;
2. De obstinatione malorum.
ARTICULUS 1
Utrum Angeli boni possint peccare.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angeli possint peccare. Quia, secundum Philosophum,
potestates rationales sunt ad opposita. Sed liberum arbitrium
quod in Angelis bonis manet, est rationalis potestas, quia est facultas
rationis et voluntatis secundum Augustinum. Ergo videtur quod si possunt bene
velle, quod etiam possint peccare.
2. Praeterea, sicut corruptibile nunquam mutatur ut fiat aeternum, ut dicit
Philosophus in 1 Caeli et Mundi, ita videtur, quod mobile nunquam
fiat immobile. Sed liberum arbitrium Angeli fuit in statu creationis mobile
in peccatum. Ergo nunquam factum est immobile.
3. Praeterea, quanto aliqua virtus magis est determinata ad unum, minus est
libera, sicut patet in virtutibus naturalibus quae per necessitatem agunt. Sed
arbitrium Angeli est liberius post confirmationem quam ante, ut in littera dicitur.
Ergo videtur quod non sit determinatum tantum ad bonum sed possit etiam in peccatum.
4. Praeterea, nulla ratio laudabilitatis subtrahenda est a bonis Angelis. Sed haec
est ratio laudis in hominibus quod non peccent cum peccare possint; sicut Eccli.
31, 10, in laudem boni viri dicitur: «Qui potuit transgredi et non est transgressus».
Ergo videtur quod hoc etiam in Angelis sit.
SED CONTRA, immobilitas est de ratione felicitatis, ut dicit Philosophus.
Non enim aestimandum est felicem esse chamelaeonta. Sed si peccarent, moverentur
a statu rectitudinis. Ergo beati Angeli peccare non possunt.
Praeterea, motus non est in termino, sed in via ad terminum. Angeli autem non
sunt viatores. Ergo moveri in peccatum non possunt.
|
|