Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 254


ueneratus. Cappellam sancti Petri, que erat in palatio, mirabilis musidii fecit pictura
depingi, et eius parietes preciosi marmoris uarietate uestivit et eam ornamentis aureis et
argenteis et uestimentis pretiosis ditauit plurimum et ornauit. Clericos in ea multos et prebendas
instituit, et diuinum in illa officium decenter et tractatim et cum Dei reuerentia et
timore celebrari disposuit.
Quo defuncto, W[ilhelmus] filius eius maior, natus annos duodecim, illi in regno successit.
Hic autem secundo die post mortem patris, ex mandato regine, consilio archiepiscoporum
et episcoporum et baronum et populi in regem est promotus. Nam eo die cum maxima
gloria et apparatu regio ad ecclesiam beate Marie de Panormo ueniens, assistentibus plurimis
archiepiscopis et episcopis et baronibus, a R[omualdo] secundo Salernitano archiepiscopo
in regem unctus est et coronatus. Postmodum uero cum magno honore et totius
populi gaudio et letitia ad palatium rediit coronatus. Regina uero, utpote mulier sapiens et
discreta, manifeste cognoscens, animos populi sui, propter molestias quas a rege W[ilhelmo]
passi fuerant, plurimum esse turbatos, illos ad amorem et fidelitatem filii sui beneficiis credidit
prouocandos. Inde est, quod salutari usa consilio, carceres aperuit, captiuos plurimos
liberauit, liberatis terras restituit, debita relaxauit, comites et barones, qui de regno exulauerant,
reuocavit in regnum, et eis terras sublatas reddidit. Ecclesiis, comitibus, baronibus,
militibus terras multas regia liberalitate concessit. His autem et plurimis aliis beneficiis,
totius populi sui animos in fidelitatem et dilectionem filii sui uehementer accendit, ita quod
de fidelibus fideliores et de deuotis devotiores effecit. Eodem tempore gaytus Petrus eunuchus
et magister camerarius palatii cum quibusdam aliis fugam petiit, et ad regem de Morrocho
ueniens multam secum pecuniam transportauit.
Emmanuel autem imperator Constantinopolitanus, cognita morte regis W[ilhelmi], nuntios
suos ad regem W[ilhelmum] iuniorem in Siciliam misit, mandans quod libenter pacem cum
eo innouaret, et filiam suam unicam et heredem sui imperii simul cum imperio illi in uxorem
traderet. Rex autem et regina, habito consilio, frequentes pro hoc negotio legatos ad
imperatorem misit et recepit, pacem cum eo pristinam innouauit, negotio parentele propter

Torna all'inizio