dominium et amministrationem nolle ulterius sustinere. Qua de causa in tota Apulia
guerra maxima et diuisio est exorta. Matheus autem Bonella, qui filiam ammirati in uxorem
iurauerat se ducturum, cum quibusdam aliis baronibus Sicilie huic coniurationi, licet occulte,
fauebat. Promissum enim illi erat a comitibus, quod si ammiratum occideret, Clementiam
comitissam Catanzarii illi darent in uxorem. Qua spe et promissione ille succensus, sub
occasione fidelitatis regie, de occidendo ammirato cepit esse sollicitus. Cumque ammiratus
ab amicis suis super hoc esset sepe premonitus, tum pro parentela que inter eos contracta
erat, tum pro multis beneficiis que illi contulerat, hoc credere recusauit. Dum autem in
uigilia beati Martini ammiratus a uisitando Panormitano archiepiscopo inchoata iam nocte
|
|