Dei iudicium. Et dixit: non est mirum si sit bonus qui amisit
cupiditates, sed mirum est quod sit bonus, cupiditatibus remanentibus
in eo. Et dixit: non incontinenti infligas penam peccatorum
sed intermittas spacium ad exculpandum. Et dixit:
error sapientum est sicut fractio navis que, dum submergitur
ipsa, facit submergi multos. Et dixit: fiducia est servitus quedam,
et diffiducia est libertas. Et dixit: quando rex non potest reprimere
suos sensus nec suas cupiditates, qualiter potest suos
proprios famulos reprimere, quomodo poterit populum et distantes
a se? Ergo decet regem incipere dominari sibi, alienari a dominio
aliorum, et deinde aliis dominari. Et dixit: decet regem suspiciosum
non esse, quia suspicio facit a se homines elongari, cum
apud regem suspiciosi et maxime detractores et delatores habundent,
quos si rex in domo sua patitur, familiares fide dignos
et consiliarios sufficienter habere non potest.
TAC dixit: qui non continet sensum sub posse suo,
non continet iram. Et dixit: rex sapiens allectat cum mansuetudine
et placiditate quod non impetrat cum displicibilitate et superbia.
Et dixit: per id quo congregat rex pecuniam, per id
idem perdit eam, et per id quo congregat eam putatur perdere,
videlicet largiendo et distribuendo pro meritis, congregat; idem
populabit villas suas et opprimet securus inimicos. Et dixit:
decet regem studiosum non discordari cum impotenciori. Et
dixit: cum rex vincit suos inimicos oportet eum sequi bonas
consuetudines in iusticia, in liberalitate pecunie, in patiencia,
in indulgencia et in aliis bonis et magnis consuetudinibus que
|
|