concione: se ab obsidione castri non discessuros per imperatorem 
nec per illum exercitum, quem posset de Longobardis 
colligere, donec ipsum  castrum  caperent. In die vero Veneris 
sancti cum predicto exercitu supra Lambrum castrametatus 
fuerat inclitus imperator, et iam cum comite de Barcellona, 
qui ad ipsum venerat cum quinquaginta militibus, ad 
prefati castri tendit auxilium. Cum autem Mediolanenses hec 
pro certo cognovissent, scientes imperatorem tam fore animi 
robusti, quod nullatenus dirmitteret, quin prelii fortunam cum 
ipsis experiretur, metu maximo compulsi reversi sunt Mediolanum 
in die sabbati sancti, relictis apud castrum manganis 
et petreriis atque gattis aliisque eorum machinis et igne combustis. 
Et in die pasche maioris Cremonensibus aliisque multis 
militibus, qui cum imperatore iverant, Laude reversis, in sero 
magna pars porte Imperialis usque ad portam combusta est 
per quendam scutiferum cuiusdam militis Cremone, qui non 
sapienter in quadam domo ignem portabat. 
Et in ipso eodem mense  Marcii  fuit inceptum palacium
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |