Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 248

libro VIII


Nam quandoque ad laudem pertinet, ut 'Vir bonus'; quandoque ad vituperium, ut 'Vir malus'; quandoque ad indifferens, ut 'magnus', quia dicimus 'magnus imperator' laudantes et 'magnus latro' vituperantes; quandoque pertinet ad proprium, ut: 'Pax tranquilla, 'Grave aratrum', 'Altum mare', (5) quod si determinatio transsumptionem in se habuerit et pulcrior et gravior locutio videatur per quamcumque partem determinatio illa fiat, ut: 'Superba vestis', 'Crinis aureus', 'Flos purpureus'. (6) Ita et verbum summitur transsuntive, ut: 'Studium floret', 'Lacrima pluit', 'Philomena cithariçat'. Sed de transuntionibus superius dictum est.
3. (1) DETERMINATIO MOBILIUM PER €EUMA.
(2) Determinationes autem sunt congerende, quia locupletior est oratio cuius determinationes complexis sermonibus contexuntur. (3) Hoc enim accidit multis modis, quia possunt eidem verbo multa substantiva çeumatice respondere, ita quod eorum quodlibet adiectivo sibi congruo depingatur, (4) ut: 'Mensam vituperat lutosum mensale, furfureus panis, asper cibus, amarus potus, vernula pannosus' vel complexius procedamus, ita quod cuilibet fixo plura adiectiva reddantur, hoc modo: 'Mensa fuit nobis apposita pauper et parvula, mappa sordida et contrita, cibus horridus et incostus, potus acidus et limosus'

Torna all'inizio