Raimundus Lullus: Ars amativa boni

Quinta distinctio


V
Incipit quinta distinctio,
[quae est de quaestionibus]
Quaestio est intellectus et amoris excitatio, ut hic intelligere
suum quiescat, illa uero in suum diligere delectetur. Diuiditur
autem praesens distinctio in duas partes, quarum prima est de
tot quaestionibus, quot sunt antedictae numero conditiones; quo
significatur, iuxta similitudinem, quam ipsae conditiones et istae
quaestiones habent in numero et rubricis, has quaestiones ad
ipsas conditiones esse mittendas. Sunt enim solubiles per ipsas
conditiones sibi debitas, affirmando siue negando, ipsis conditionibus
illaesis permanentibus, ut in processu conditionum dictum
est. Secunda uero pars uiginti continet quaestiones, in quibus
exemplum et doctrinam tradimus mittendi quaestiones ad figuras,
regulas, definitiones et conditiones.
Hunc autem processum quaestionum sic dispositum esse oportet
quod, sicut intellectus ueritatem conditionum earum intelligendo
ligatur, sic etiam uoluntati ligamen inferat ad amare. Est
ideo qualibet harum quaestionum subiectum duplex, uidelicet
scientiae et amantiae.
Ad quamlibet etiam istarum quaestionum rationes multiplicari
possunt, secundum modum et doctrinam, quae tradetur in
uiginti quaestionibus ultimo terminandis, et cuilibet quaestioni
multae fieri possunt obiectiones, sequendo processum huius Artis
oppositum, quae solubiles sunt sequendo doctrinaliter processum
propositum huius Artis.
Aliquae tamen sunt in hoc casu quaestiones, quae magnam
habent parere intelligendi difficultatem, sed melius est quia, quanto
sunt intellectui difficiliores, tanto uehementius exaltatur intellectus,
cum eas intelligit, et uoluntas ad bonum amandum in gradum
uehitur altiorem.

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio