Super istos montes Seyr et Galaad. habitabat Esau eo tempore. quo rediit
Jacob de Mesopotamia Syrie. unde Esau recessit a patre suo. qui habitabat
in Besarbee. et venit ad istum montem. unde in pede montis Seyr
prope mare Galilee est vadum Jacob. ubi occurrit Esau Jacob fratri
suo. unde Genesi. XXVijº dicitur quod. cum Jacob transiret Phanuel.
ortus est ei sol. et. elevans oculos suos. vidit venientem Esau. qui locus
Phanuel ostenditur hodie. et est ibi in pede montis Seyr. et modicum longe
forte per Xij miliaria est locus. unde scribitur Genesi. XXXVijº. quod.
recedente Jacob a Laban. pergens cepto itinere. binos habuit angelos et
dixit: Castra Dei sunt hec. et appellavit nomine loci Maanaym. id est
castra. qui locus apparet adhuc in monte Galaad. Et est sciendum. quod plures sunt montes Seyr. primo est iste mons. qui est ab alia parte maris
Galilee. in quo habitavit Esau et filii ejus. et conjungitur cum monte
Galaad ab una parte usque Mare Magnum et Sydonem. et ille mons Galaad conjungitur monti Libani. qui est altissimus moncium. qui Libanus
pervenit usque ad Mare Magnum: de monte autem Galaad dicitur: Tu
mihi in caput Libani.
Ab alia parte montis Seyr. est filiorum Amon et terra Og. regis Basan.
et terra regis Esebon et terra Moab. quas acquisiverunt filii Israel tempore
Moysi et Josue: et iste mons Seyr est longus bene per unam dietam.
et in aliqua parte vocatur mons Sanyr. in aliqua vero Hermon. et sic diversis nominibus est appellatus. et cecidit in sortem dimidie tribui Manasse.
non tamen eum totum possederunt. Est alius mons Seyr sive Edom contra
desertum Maris Rubri. de quo dicitur Genesi. Xiiijº capitulo. quod
Cadorlaomor. rex Alamitarum. et alii regis cum eo percusserunt. qui
habitabant in monte Seyr. qui modicum distat a Cadesbarne et a deserto
Pharam et a deserto Syn. et ideo filii Israel pervenerunt ad illum montem
Seyr. sed ad montem Seyr. qui est supra mare Galilee nunquam pervenerunt.
qui modicum distat a Damasco forte per duas parvas dietas. ad quam
terram nunquam pervenerunt. In illo monte Seyr. qui conjungitur deserto.
|