Que videlicet hasta illico in arborem versa, pulcerrima
crevit, ut submitas eius usque ad nubes protendi videretur; sed
et frondibus ac floribus miris pomisque innumeris visu pulcerrimis
referta, sedem etiam valde elegantem atque excellentem
in cacumine sui sitam habebat; denique scala latissima eidem
apponebatur arbori, que usque ad tronum illum mirabilem pertingebat.
Tunc duo viri, illi qui in albis apparuerunt, accedentes
tenuerunt illum per manus, unus ad dexteram, alius a leva, et ita
eum per eandem scalam secum arborem illam conscendere moventes,
in sede eadem ab ipsis quoque coronatum ut regem sedere
fecerunt. Sicque presbytero illo expergefacto vissio illa pertransit.
8
Item aliud de eo sompnium relatum est nobis, quod in eadem
prefata valle quedam mulier anus vidit: referebat enim quod
quadam nocte dormienti, Beata Dei Genitrix Maria per sompnium
sibi apparuerit; cui conquerens dixit mulier: "Ut quid,
domina, pro nobis non oras et non liberas nos de oppressione
Regis huius assidua?" Respondit ei beata Virgo Maria: "Non
possum hoc facere, mulier, quia duo ei custodes sunt deputati
a Filio meo Domino Jhesu Christo, qui eum, unus per manum
dexteram, alius vero per sinistram ducentes ubique et semper
gubernare atque protegere non desinunt. Unde nemo ei resistens
adversari poterit, immo ipse adversus omnes prevalens sub pedibus
suis eos conculcabit, quatinus ipsis pleniter contritis iniquitates
eorum, quod supertriverunt, ad purum exquocantur". At
illa iterum interrogans dixit: "Et qui sunt illi, domina, qui eum
ducentes custodiunt?" Respondit beata Virgo Maria: "Hii
sunt Apostoli filii mei Jhesu Christi, Petrus et Paulus ". Ad hec,
vetula illa spergefacta, visio illa disparuit.
|
|