Natinatio dicebatur negotiatio, et natinatores ex eo seditiosi.
Naccae appellantur fullones, quod nanci non sint, id est
nullius pretii. Omnia fere opera ex lana nacae dicuntur a
Graecis.
Naucus pro nugis ponitur, alias pro oleae aut nucis nucleo.
Alii omnium rerum putamen ita appellari volunt. Quidam
ex Graeco, quod sit nai kai ouchi, levem hominem significari
volentes. Quidam volunt sic appellari membranulam, quae
in nucis iugulandis est medio.
Narica genus piscis minuti.
Nancitor nactus erit.
Nare a nave ductum, quod aqua feratur natans, ut navis.
|
|