Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

132


illicitum. qui igitur non habet hoc vinculum, preceps est
ad omne prohibitum. iudex namque sive rector, si vult causas
iuste et debite iudicare, oportet quod in principio cause habeat
magnam sapientiam ad inquirendum. in medio cause habeat discretionem
maturam ad ponderandum. in fine cause habeat
magnam constantiam ad sententiandum. ista autem omnia timor
Domini administrat. debet namque iudex a principio cause
habere magnam sapientiam ad examinandum, quia omnes culpas
sapienter debet inquirere et examinare, ut possit veritatem
invenire, sicut fecit Daniel propheta, qui illos senes malitiosos,
qui Susannam infamaverant, sapienter examinavit et quia
in loco discordaverant, sapienter eos convicit. istam autem
sapientiam timor Domini administrat. quia, sicut dicit Salomon,
principium sapientie est timor Domini. talem sapientiam ad
examinandum habebat sanctus Iob, qui dicebat: "Causam
quam nesciebam, diligentissime investigabam". ille diligentissime
examinat, qui sollicite inquirit et nichil negligit neque
omittit. istam etiam talem sollicitudinem timor Dei facit.
quia, sicut dicitur in Ecclesiastico, qui timet Dominum,
nichil negligit. debet etiam iudex in medio cause habere discretionem
maturam ad ponderandum. quia postquam culpas inquisivit
et invenit, debet eas in statera sue discretionis et iudicii

Torna all'inizio