Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 610


excedentem muros; et curriculas munitionis capiendae
partem quasi mediam, ad quam applicantur pontes cadendi
super illos muros: et partem infimam, ad quam
applicantur musculi, a quibus sunt homines trahentes,
vel impellentes castrum. Cum ergo castrum illud appropinquavit
quantum debuit ad muros munitionis obsesae,
illi qui sunt in parte superiori debent proiicere lapides,
et fugare eos, qui sunt in muris. Qui vero sunt in parto
intermedia, debent pontes dimittere, et invadere muros.
Sed qui sunt in parte infima et sub musculis, si possunt
debent ad muros attendere, et eos suffodere, ut etiam et
sic obsidentes intrare possint obsessam munitionem. Sunt
etiam, ballistae arcus, machinae lapidariae, et omnia talia
congreganda: ut quando haec fienda sunt tunc munitionem
percutiant. Quanto enim pluribus modis simul munitio
impugnatur, tanto plus terrentur obsessi, et citius
capitur.
Qualiter aedificanda sunt castra aut civitates,
ne par pugnam ab obsidentibus
facilius devincantur.

Cap. XX.
Postquam diximus de bello campestri, et determinavimus
de bello obsessivo, docentes ipsos obsidentes
munitiones et castra qualiter debeant ea obsidere, et debellare.
In parte ista determinare volumus de bello defensivo:
ut postquam docuiumus obsidentes qualiter debeant
invadere obsessos,volumus docere ipsos obsessos
qualiter se debent defendere ab obsidentibus. Primum
autem quod maxime facit ne obsessa civitasdevincatur:
ab obsidentibus, et maxime facit ut obsessi faciliter possint
defendere munitionem aliquam, est scire, qualiter aedificanda
sunt castra, et civitates, et munitiones ceterae, ne faciliter

Torna all'inizio