Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 88


Laurenciu, prope eadem civitate Oire; et ipsa ecclesia vocabulo
Sancti Benedicti; et ipsa terra intus ipsa civitate, propinquo porta
Baruncholi, ubi olim casa edificata fuit ad tenendum, et fruendum
nomine; pro talia guadiam nobis dedit suprascriptus Gundelgardus
et mediatorem nobis posuit Adelferi castaldeum cognatum suum,
tali tenore ut usque in .XXVIIII. annos completos, per singulos annos,
in festivitate Sancti Vincencii, ipse et sui heredes dent nobis vel
ad posteros nostros censum uno follicello de incenso intro hanc
Capua[m] civitatem ad nostram potestatem; et ad completi ipsi anni
tunc ipse Gundelgardus et sui heredes remittat ad pars nostri monasterii
et de eius rectoribus inclitas ipsas t[e]r[r]as, et inclitam
ipsam ecclesiam Sancti Benedicti cum omnibus pertinenciis, que ipse
libellus continet, ut nullam requisicionem habeat exinde contra
nos causandi aut loquendi, per nullis racionibus, eo quod sic stetit
in suprascripta guadia et suprascripto mediatore. Si vero ipse
Gundelgardus et sui heredes non dederint nobis predictum incensum,
et si non compleveri[n]t nobis omnia et in omnibus et ad posteros
nostros, sicut superius legitur, centum bizanteos solidos pena
se et suos heredes nobis et posteris nostris componere obligant,
et omnia suprascripta nobis percomplere per suprascriptam guadiam
et suprascriptum mediatorem. Scripsi ego Hercembertus notarius.
DE RIPE ALTE IN APULIA.
IN nomine domini Dei eterni. .VIIo. anno principatus domni
Landulfi gloriosi principis, et .IIIIo. anno principatus domni Pandulfi

Torna all'inizio