: Chronicon Novaliciense

Pag 92

II


Cumque esset transpositus, graditur properanter anhęlus. Orta
vero dies,
portitor exsurgens, prefatam venit in urbem, (v. 437)
ubi regali coquo, reliquorum certe magistro, detulerat pisces,
quos vir ille viator dederat. Hos vero dum pigmentis condisset
et apposuisset
regi Cundhario, miratus fatur ab alto: (v. 441)
«Ergo istius modi pisces mihi Frantia numquam ostendit. Dic
mihi quantotius cuihas homo detulit illos » .
At ipse respondens narrat quod nauta dedisset. (v. 445)
Tunc princeps hominem iussit accersire eundem.
Et cum venisset, de re quesitus eadem
talia dicta dedit, et causam ex ordine pandit: (vv. 447-48)
«Vespere enim preterito residebam ego littore Rhęni. Conspexi,
et ecce viatorem vidi festinanter venire, tamquam pugne per
membra paratum,
aere etenim poenitus fuerat, rex inclite, cinctus. (v. 452)
Gerebat namque scutum gradiens et hastam choruscam. Viro
certe forti similis fuit et quamvis ingens asportaret honus, gressum
tamen extulerat acrem. Hunc incredibili forme puella decorata
nitore assequebatur. Ipsaque caballum per lora rexit robustum,
bina quidem scrinia non parva ferentem dorso. Quę scrinia
dum cervicem sonipes ille discutiebat ad altum voluminaque
crurum superba glomerare cupiebat, dabant sonitum quasi quis
gemmis illiserit aurum. Hic miles mihi presentes pro munere dederat
pisces». Cumque his Hagano audisset verbis, residebat
quippe ad mensam,
lętus in medium prompsit de pectore verbum:
«Congaudete mihi, quęso, qui <t>alia novi,
Vualtharius collega meus remeavit ab Hunis». (vv. 465-67)

Torna all'inizio