QUALITER CONSTANTINUS IMPERATOR 
PRIMUS CONSTRUXIT HIC ECCLESIAM. 
Anno dominice incarnacionis septingentesimo tercio, indiccione  
.XV., residente in Sede apostolica sancto papa Sisinnio,  
apud Constantinopolim imperante Iustiniano, in Francia 
Pipino seniore regnum agente, apud Ticinum Aripert Longobardorum  
rege, apud Beneventum Gysolfo summo duce, sanctus 
et venerabilis pater noster Paldo, huius loci primus abbas, una 
cum caris et eque sinctissimis fratribus Tatone et Tasone, 
postquam in sancta conversacione diu decertantes in locum habitacionis  
antique super fontem fluminis ad mille passus ubi Vulturnus  
oritur, parvam solum ecclesiam quam invenerant amplioribus  
edificiis augentes, monasterium in honore beatissimi levite 
et martiris <Vincencii> statuissent, et post odorem unguentorum 
Christi currentes, eciam aliis bonus odor Christi ad vitam esse 
cepissent, facta est eis non parva congregacio fraturm in amore 
Christi fervencium, quorum sacra conversacio longe lateque manaret.  
quibus sanctus Paldo primus cepit esse pastor et abbas, 
quod est pater. sed qualiter hic locus antique abitacionis fuerit, 
vel a quibus predicta ecclesia in primis edificata, sicut a fidelibus 
viris et religiosis patribus didici, narro.
  |  
  |