“Lumina clarificat, sincerat flebotomia
“Mentes et cerebrum, calidas facit esse medullas.
“Viscera purgantur, ventrem, stomachumque coercet
“Puros dat sensus, dat somnum, taedia tollit,
“Auditum, vocem, vires producit, et auget.
Arthritis, paralysis, hydrops, apoplexia, pravus
Corporis habitus, tremor, atque epilepsia manent.
Art. 2. Tempora ftebotomiae - “Tres insunt istis, majus, september, aprilis,
“Et sunt lunares, sunt velut hydra, dies;
“Prima dies primi, postremaque posterioris,
“Nec sanguis minui, nec carnibus anseris uti;
Nec iter arripitur, nec medicina datur.
Haec: aries libra bona sunt, simul urna, sagitta;
Scorpio et pisces, gemini, cancer mediocres;
Taurus, virgo, leo, capricornus sunt mala signa.
“In sene vel juvene si venae sanguine plenae,
“Omni mense plenae valet incisio venae,
lncidunt venas morboso sanguine plenas.
Iupiter et Venus bona sunt, Saturnus Marsque maligni;
Sol et Mercurius cum hi nam sint mediocres.
Ver Petro detur, aestas exinde sequetur:
Hanc tenet Urbanus, autumnum Symphorianus,
Festum Clementis caput est hyemis venientis;
Vitus Lucia sunt duo solstitia viva;
Lamber Gregorii est nox adaequata diei.
Credo quod ignoret medicorum concio tota
Cum bissex hominum membris sint tributa,
Summopere prohibet Alphagamus Ptolomaeus,
Astrologi summi, nec non Ajaxque Sabaeus,
Ut non laedantur membra quando respiciuntur.
Art. 3. Tempora flebotomiae ad lunam - Septima cum datur, tua tunc vena minuatur;
Quinta nocet, mira vacuatis omnibus ira;
Ne careas vita, nonam quoque toxia vita;
Qui quaerit venas huic dat lux decima poenas;
Sub quinta decima sauguis teneat loca prima;
Tela necis portat, vibrat vicesima quarta;
Non linquit totus vicesima quinta minutos;
Ante diem quintum et post vicesimum quintum
Lunae crescentis vel decrescentis abinde,
Venae parcatur, cum sanguis debilitatur.
In luna piena non tangatur tibi vena,
Sin in momento novitatis, scire memento;
|
1685
1690
1695
1700
1705
1710
1715
1720
1725
|