Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 454


De insula nomine Syllam, in qua est unus mons super quo unus
est lacus plenus lapidibus pretiosis, de quibus Rex huius insulae
neminem tollit sed omnes pauperibus elargitur. Sunt et ibi
serpentes nemini forensi nocentes, sed solummodo hominibus
illius contrate offendentes. Cap. XVII.
 
1. Alia est insula nomine Silam, circuens bene per plura
quam duo millia milliariorum, in qua sunt serpentes infiniti,
multaque alia animalia silvestria in maxima quantitate, utc
elefantes.
2. In hac contrata est unus maximus mons, de quo dicunt
quod Adam super illo planxit filium suum centum annis.
In medio montis huius habetur quedam pulcerima planicies,
in qua est unus lacus non multum magnus, sed tamen in eo
bene est aqua magna, quam dicunt gentes esse lacrimas quas
Adam et Eva effuderunt. Quod tamen non creditur esse verum,
cum ibi intus nascatur aqua illa. Profunditas huius aque plena
est lapidibus preciosis. Que aqua multum est yrundinibus, id
est sanguissugis, plena. Hos lapides non accipit ipse Rex, sed
pro anima sua semel vel bis in anno ipsos pauperes abire sub
aqua permittit, et quotquot de istis lapidibus capere possunt,
omnes eis dimittit. Et ut ipsi pauperes ire sub aqua possint,
accipiunt bavoirem, id est quemdam fructum quem bene pistant,
et illo bene se ungunt et tunc in aqua se mergunt. Et

Torna all'inizio