Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 194


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in his quae sunt necessaria ad salutem, nunquam
Deus homini quaerenti suam salutem deest vel defuit, nisi ex culpa sua
remaneat; unde explicatio eorum quae sunt de necessitate salutis vel divinitus
homini provideretur per praedicatorem fidei, sicut patet de Cornelio, Act. 10;
vel per revelationem: qua supposita, in potestate liberi arbitrii est ut in actum
fidei exeat.
Ad secundum dicendum, quod si talis faceret quod in se est de quaerendo salutem,
Deus illi aliquo dictorum modorum provideret de salute sua.
Ad tertium patet solutio per ea quae dicta sunt.
Ad quartum dicendum, quod ea quae sunt supra rationem ad fidem pertinentia,
non proponuntur hominibus simplicibus ita quod res ipsa discutiatur, sed in
verborum aenigmate, quibus assentiant; et ideo dicitur esse fides verborum, ut
supra, distinct. Praecedenti, dictum est.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod actus fidei ad hoc est necessarius
ad salutem, quia intentionem dirigit in omnibus actibus aliarum virtutum;
et ideo tantum oportet habere unicuique de fide explicita, quantum sufficit ad
dirigendum ipsum in finem ultimum. Unde non est de necessitate salutis ut
homo omnes articulos fidei explicite cognoscat: quia sine aliquorum explicatione
potest homo habere rectam intentionem in finem.
AD OBIECTA
Et per hoc patet responsio ad primum: quia non est eadem ratio de omnibus
articulis.
Ad secundum dicendum, quod principia universalia, in quibus implicatur
cognitio particularium conclusionum, sunt homini nota per lumen naturale; et
ideo quantum ad implicitam cognitionem scientiae non distinguitur unus homo
ab altero. Sed lumen fidei, secundum quod habetur cognitio implicita, est lumen
infusum, quod uni infunditur, et alii non; et ideo non est similis ratio.
Ad tertium dicendum, quod ad praecepta negativa tenemur semper et ad semper;
et per hoc vitantur sufficienter peccata transgressionis. Sed ad praecepta
affirmativa tenetur homo semper, sed non ad semper, sed loco et tempore determinato.
Praecepta autem affirmativa sunt de actibus virtutum. Ergo ad actum
virtutis semper exercendum homo non tenetur, nec quantum ad omnes modos
quibus potest ille exerceri; sed sufficit quod homo tempore debito operetur; et
ideo etiam non oportet quod homo habeat explicitam cognitionem de omnibus
articulis fidei, sed de aliquibus qui sunt necessarii secundum tempus illud; et
per hoc sufficienter vitantur omnes errores et dubitationes: quia sicut habitus
temperantiae inclinat ad resistendum luxuriae, ita habitus fidei inclinat ad resistendum
omnibus quae sunt contra fidem. Unde in tempore quando emergit

Torna all'inizio