tuus dirrumpatur. Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et
utero tumescente putrescat femur . Perpendat etiam, quia haec delectatio
carnis qua nunc fruitur, illam sibi parit amaritudinem, de qua in Apocalipsi
Iohannes ait, quia hii qui missi sunt in stagnum ignis ardentis, commanducaverunt
homini facile credidit, sicque se in tartarum cum massa plumbea quam
Zacharias propheta testatur, inmersit. Subdoles ergo deceptores tanquam
serpentinum virus abicite, et vos velut e cruentis leonum dentibus erui
festinate.
Nec vos terreat, quod forte non dicam fidei, sed perfidiae vos anulus
subarravit, quod rata et monimenta dotalia notarius quasi matrimonii
iure conscripsit, quod iuramentum ad confirmandam quodammodo
coniugii copulam utrimque processit. Totum hoc quod videlicet apud
|
|