Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
GAULANNUS Campanie mons est Puteolis Baisque
vicinus.
GAURUS Campanie mons est propinquus Massico monti
atque Surrento.
GAZARIM mons seu GARIZEUS in Iudea est supereminens Sicionorum
civitati.
GEBAL mons est Iudee oppositus Gazari, qui et Hebal nuncupatus
est.
GEBENNA Gallie mons est inter Arvernos et Elvios medius,
et in eo civitas posita cui Genua nomen est.
GELBOE Syrie mons est .VI. a Scitopoli lapide. In hoc, quia
Saul primus Iudeorum rex a Palestinis victus, occisis filiis, ab
Amalechita iuvene percuti precibus obtinuit, maledictione David
successoris eius nec ros nec pluvia postea cecidit.
GERASENORUM mons est trans Iordanem, in quo Alexander
Iudeorum rex mortuus est.
GERESTRUM Eubee promontorium Atticam spectans.
GERIONIS montes in Ytalia prope Lerinatem agrum
sunt.
GIBEL mons est ludee sub quo Ior et Dan fontes ex Libano
prodeuntes Iordanem fluvium iuncti faciunt.
GINIDOS Minoris Asye promontorium in quo dudum Triopia
Libera.
GION mons est Iudee, apud quem Salomon fuit inunctus in
regem Iudeorum et diademate insignitus.
GIRIM mons est apud Garamantas in quo nasci gemmas vetustas
testata est.
GORDITANUM Sardinie promontorium in conspectu habens
Asulcensim et Anenosim insulas.
GRIM mons est Citerioris Hispanie mari contiguus.
GRACIUS mons Frigie est Xanto flumini propinquus.
IAGRUS mons est ex Armenia inter Medos Adiabenosque veniens
supra Param et Cenem.
IAMBUS mons est Caucaso iunctus, dividens Yndiam a
Scythia Superiori et Inferiori Hyrcania.
IANICULUS unus ex montibus Urbis, in Etruria quidem positus
|
|