Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 52


psalmum primum sui nocturni Domino, sicut et vetus nocturni sui,
iste scilicet secundi, ille primi. Pro bellis Channaneorum, orta sunt
ecclesie paganorum, pro quibus secundum psalmum cantavit domino,
quando sub imperio Constantini tranquillitas procellam secuta
est. Pro bellis Philistinorum et Syrorum, bella Persarum et
Gothorum, a quibus liberata ecclesia, tertium psalmum cantavit
Domino, qui se de tantis malis eripuit. Pro bellis Assyriorum, Sarracenorum
prelia secuta sunt, qui venerant aliquando deglutire
Ecclesiam, sed qui exercitum Sennacheriph prostrabit et perdidit
in diebus Ezechie regis Iuda, ipse in manibus Francorum conclusit
exercitus Sarracenorum, et protexit Ecclesiam, que pro omnibus
beneficiis Domini, quartum psalmum laudibus superioribus
addidit. Pro preliis Chaldeorum, Alamanorum bella secuta sunt,
a quibus in proximo eripietur Ecclesia, ut quintum psalmum personet
Domino, qui «percutit et sanat, ducit ad inferos et reducit».
Pro bellis quoque Macedonum sequetur tribulatio maxima,
que erit in tempore Antichristi, a quibus doloribus liberata Ecclesia,
psalmum sextum in iubilo et exultatione cantabit.Verumtamen
in hoc misterio, non ita accipienda sunt bella sex, sed in
tribus bestiis assignanda quas scribit Daniel, quarum tertia quatuor
capita habere describitur, videlicet, quod trina tribulatio quadripartita
sit, et quatuor persecutiones a quatuor plagis mundi
produxit, per Gothos et Guandalos, et Longobardos et Persas.
Fuerunt igitur sex persecutiones speciales, a Christo usque ad
Heraclium, de quibus liberata est nova Ierusalem, que est romana
Ecclesia, et ideo per singulas psalmum deo cantavit. Quamvis pro
eo quod gens Persarum, his qui dicuntur Sarraceni adhesit et
unus populus facti sunt, sicut fecit rex Assiriorum et transtulit
Syros in Assirios, visum fuit multo tempore, caput illud sextum,
in Sarracenis durasse, usque videlicet ad ea tempora, quo genus
istud Sarracenorum ascendit, qui cognominati sunt Thurchi, et

Torna all'inizio