Que mediocritas observanda sit in clausulis.
Sicut in alijs rebus, sic in clausulis est mediocritas obseruanda. Nam
clausule nimis curte licet aliquando expediant, raro tamen competunt
dictatori, quia penuriam quandam in sententia indicant et sermone. Sed
nimis longe prolixit(at)e sua spiritum lectoris fatigant, et tedio quodam
animos afficiunt auditorum. Mediocritas utraque obseruetur ut ex duobus
uel tribus membris uel quatuor uel quinque ad plus sicut in rithymico sic
dictamine clausula contexatur.
Quid sit punctum et quot modis fiat.
Punctum est signum ab intellectu segregans intellectum, et spiritum
recreans prolatoris. Fit autem in scriptura et in uoce vbi est coniunctionis
def[f]ectus, ut Te dil[l]igo, te honoro. Sed ubi est coniunctio, non est necessarium
punctum scripturale, sed a quibusdam (D) licet utille sit uocale, ut Te
dil[l]igo (et) te honoro. Sed in fine clausule et etiam distinctionis debet poni
punctum scripturale, licet sequens clausula uel distinctio incipiat a coniunctione.
Fit in scripto sed non in uoce, quando una littera punctatur unius
nominis uicem gerens, fit in uoce sed non in scripto vbicumque subdistinctio
locum habet.
De triplici puncto.
Triplex est punctum, scilicet suspensiuum, planum et flexile. Suspensiuum
duplex, vnum quod fit sine magna uocis eleuatione ad ostendendum
sententie imperfectionem, et illud scribitur dupliciter uel cum uirgula
tantum sursum ducta, ut in com(m)atibus fere omnibus et in colis quibusdam,
sic (:). Alterum quod fit cum magna uocis eleuatione quod dicitur
interrogatiuum, et istud representatur puncto cum uirgula recurua sursum
ducta, sic (:).
De duplici punto plano.
Similiter planum duplex, vnum non firmatiuum quod fit sine aliqua
uirgula in fine distinctionum et etiam quarundam clausularum, alterum
quod fit uno puncto uirgula deorsum ducta in fine clausularum et maxime
in fine epistole sic., Flexile sic fit.. Sed hoc non utimur in epistolis.
Ec(c)lesiastici uero in quibusdam suis epistolis hoc utuntur.
Quid sit cursus.
Cursus est quedam ornata dictionum positio que ex debitis constans
accentibus et quantitate sil(l)abarum et prolatione uerborum leporem
et suauitatem inducit; et dicitur a cur(r)endo quia ibi est quedam flexilis
et uelox prolatio dictionum.
|
|