Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XI

Pag. 108


ubi Cristus docuit discipulos orare. et ibi fecit Pater Noster. locum ubi
videns Cristus civitatem flevit super illam. locum Bethfage. ubi Cristus
ascendit asinam. locum Galilee. ubi Cristus apparuit post mortem apostolis
(omnia ista sunt in monte Oliveti). locum ficulnee. que aruit
ad mandatum Cristi.
Deinde in Bethaniam. prope Jherusalem. ad duo miliaria. ivi. et primo
visitavi sepulcrum Lazari. locum ubi Cristus pepercit Maria Magdalene
in domo Symeonis leprosi. quum lavit pedes suos et capillis tersit.
locum ubi Cristus flevit de Lazaro mortuo juxta unam cisternam. locum
ubi Maria Magdalena occurrit. dicens: Domine. si fuisses hic.
De Jherusalem visitavi locum ubi nata fuit vigro Maria ad ecclesiam
Sancte Anne. locum Probatice piscine. locum speciose porte Templi.
locum ubi Cristus fuit condempnatus in Gabata. locum ubi Lazarus mendicans
ad portam divitis stabat. locum ubi Cristus in domo Cayphe fuit
flagellatus. locum ubi Stephanus fuit lapidatus. locum ubi Joseph ab Arimathia
fuit in muro incluso. locum ubi xij milia martyres una die fuerunt
occisi. locum ubi Cristus apparuit per angelum Marie Egiptiace. dicens:
Transi Jordanem et salvaberis. locum montis Syon. ubi reges unguebantur.
et erat antiquitus castrum David fortissimum. locum Porte Judiciarie.
per quam ductus fuit Cristus ad passionem. et ubi dixit: Filii
Jherusalem.
locum ubi virgo Maria cecidit semiviva. quum vidit filium suum
in manibus Judeorum taliter ligatum. locum ubi deposuerunt crucem
de collo Cristi et posuerunt eam super Symonem Cyreneum. locum ubi
Cristus fecit lutum ex sputo et linivit oculos ceci. Juxta sepulcrum
Domini visitavi in platea sepulcri lapidem. in quo Cristus pausavit.
quum ducebatur ad mortem. locum ubi habitant Armeni. ubi stabat
beatus Johannes. quum Cristus de cruce vocavit eum et recommendavit
sibi matrem. locum ubi habitant Nubiani. in quo stetit virgo Maria
juxta crucem. Hec loca ego descripsi. ut euntes sciant que loca debeant
visitare: si autem intrabunt Sepulcrum. tunc videbunt alia devota loca.
que superius annotavi.

Torna all'inizio