Ad tertium dicendum, quod potentiae animae vegetabilis in actibus propriis non
obediunt rationi, ut in 1 Ethic. dicitur; sed quidam actus sunt sensitivae
partis vel motivae, ordinati ad actus vegetativae; et isti actus subiacent rationis
imperio. Delectatio autem non est per se ad generativam pertinens, sed ad sensitivam:
quia, secundum definitionem Platonis, delectatio est generatio sensibilis
in natura, idest naturae conveniens.
Ad quartum dicendum, quod emissio seminis non est per decisionem alicuius
quod fuerit in actu pars: quia sic corrumperetur, et non haberet virtutem speciei,
ut in 15 de Animalibus dicitur: sed est per quamdam resolutionem
cuiusdam humiditatis propinquissimae ad ultimam conversionem, quae
non est actu pars, sed potentia totum; unde per hoc nihil corporis humani
corrumpebatur.
Ad quintum dicendum, quod, sicut Philosophus dicit in 15 de Animalibus,
semen est superfluum quo indigetur: quia superest de eo quod per actum nutritivae
in substantiam membrorum convertitur; unde superfluum dicitur: et
tamen indigetur eo ad generationem; unde tale superfluum inordinatam cibi
sumptionem non ostendit: tantum enim homo ordinate de cibo sumere poterat,
quantum necessarium erat ad actum nutritivae, augmentativae, et generativae.
Ad sextum dicendum, quod quaedam superfluitates sunt quae attestantur defectui
naturae, ut putredines, sudores, et huiusmodi; et tales superfluitates in
primo statu esse non poterant; quaedam vero superfluitates naturae perfectionem
ostendunt, sicut semen, et egestiones, et huiusmodi, quae secundum cursum
naturalem fiunt tanto melius, quanto robustior natura fuerit; unde etiam ad
virtutem naturalem reducuntur, scilicet expulsivam; et tales superfluitates in
primo statu fuissent, licet absque omni foeditate.
|
|