naturam parentum vel quorumqumque proximorum est peccatum, set odire
culpam eorum est meritorum, quia sicut Augustinus in Sententiis
Prosperi: << Sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores >>
et Gregorius << Ut diligamus quod incurrit et odiamus quod in via dei
nobis obsistunt >> . Animam autem accipit ibi dominus non pro substantia
anime, set pro animalitate et carnali concupiscentia. Ad nonum dicendum
quod dominus non loquitur ibi de igne materiali, set de igne divini amoris,
de quo Cant. VIII << Lampades eius, lampades ignis >> et cetera. Nec loquitur
de separatione a personis, set de separatione a personarum vitiis.
Iuxta illud Ps. << Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns >> .
C. V. Contra quartum obicitur sic. Nichil prohibetur a deo nisi peccatum,
set Eccles. VII dicitur << Noli esse iustus multum >> . Ergo non omne peccatum
est contra iustitiam, cum ipsa sit peccatum. Item actus iustitie est iudicare.
Iuxta illud Ps.: << Quosque iustitia convertatur in iudicium >> , quod tamen
prohibet dominus Mt. VII et Lc. VI, dicens << Nolite iudicare >> .
Ergo et cetera. Item iustitia opponitur iniquitati, cum iustitia secundum
philosophum in V Ethicorum consistat in quadam equalitate, quam
privat iniquitas, set peccatum est contra iniquitatem quia iniquitas precipitur
a domino Lc. XVI: << Facite vobis amicos de mammona iniquitatis >>
et peccatum ab eo prohibeatur. Preceptum autem et prohibitio sunt
circa contraria. Ergo non omne peccatum est contra iustitiam. Respondeo
dicendum quod ex tribus precedentibus apparet quod omne peccatum est
contra iustitiam. Primo quidem quia est contra naturam. In homine enim est
naturalis inclinatio ad iustitam et virtutem, sicut patet ex dictis. Secundo
quia est contra rationem humanam. Iustitia enim secundum Anselmum
nichil aliud est quam rectitudo voluntatis. Rectitudo autem voluntatis dependet
a rectitudine rationis, cum obiectum voluntatis sit bonum apprehensum
per rationem, sicut patet ex III De anima. Ergo quod est contra
voluntatem est contra rationem, ac per hoc contra iustitiam. Tertio
quia est contra legem divinam que tota iustissima est, nichil penitus iniustitie
continens. Ad primum ergo dicendum quod ibi non prohibetur iustitia,
set excessus iustitie qui significatur per «multum». Qui quidem excessus
potest actendi dupliciter. Uno modo ex parte sententie et hoc dupliciter,
vel quia est sine condimento misericordie, quia tunc non est iustitia, set
crudelitas. Iuxta illud Prov. XXX >> Qui vehementer emungit, elicit
|
|