nostrum accipiet de argento quantum ei sufficiat, reliquum
vero abscondamus in aliquo tuto loco, et quando indigemus,
capiemus de eo. Et putans eius socius Velox ipsum loqui
bona fide, placuit ei consilium, et absconderunt argentum
sub quadam magna arbore, et abierunt pro factis suis. Et
cum redissent ad locum suum, iuit post diem Deceptor ad
arborem, et accepit totum argentum. Quadam vero die requisiuit
eum Velox, dicens ei: Eamus ad depositum, quoniam
indigeo de mea porcione illius argenti. Cui respondit:
Libenter. Et euntes ad locum vbi posuerunt argentum et
fodientes, nil inuenerunt. Et exurgens Deceptor qui illud
acceperat, cepit clamare et verberare se, dicens: Nequaquam
confidat amodo quis in fratre vel socio, tu enim cepisti illud.
At ille iurauit per viuentem in secula quod non acceperat
illud. Deceptor vero magis insistebat, ei dicens: Numquid
fuit alius qui sciret hoc secretum nisi ego et tu? Et ait
ei Deceptor: Veni et eamus ad iudicem potestatis, vt nobis
causam diffiniat.
Quibus constitutis coram iudice, dixit iudex: Estne aliquis
testis super hec? Cui respondit Deceptor: Ita, domine;
est arbor, sub cuius radice reposuimus nostrum argentum;
ipsa enim perhibebit testimonium super hec. Et ait iudex:
Ducite me cras ad arborem, vt diffiniatur causa vestra.
Et rediens Deceptor ad domum suam narrauit patri suo processum
hunc, dicens: Scito, pater mi, quoniam nondum
reuelaui tibi hoc secretum; sed si tu vis inclinare consilio
meo, conseruabimus nos ambo thesaurum quem dedit
nobis Deus, et poterimus multiplicare et addere ipsum. Cui
dixit pater: Quid est illud, fili mi? Cui respondit: Ego quidem
|
|