eum, volentes eum occidere, in civitate Cesene iuxta domum
Heremitanorum; quorum benefitio evasit, quia porta eorum erat
aperta.
De statuto quod con[tra] ve[n]ditores piscium Regini fecerunt propter eorum
stultitiam.
Item, millesimo supraposito, statutum est in pleno consilio Reginorum
quod venditores piscium non vendant pisces ab initio
Quadragesime usque post Pascha, sub banno et pena XXV librarum
boninorum, et quod nullus emat, sub pena X librarum boninorum.
Quod statutum optime fuit servatum. Causa autem
huius statuti faciendi fuit quia, quando milites et iudices inquirebant
ab aliquo piscatore: «Pro quanto pretio dabis tu istum
piscem?», ille bis et ter inquisitus respondere dedignabatur. Quin
immo avertebat faciem et loquebatur socio suo dicens: «Compater,
pone cavagnam sive cistam in illo loco». Unde illud Prover.
XXIX: Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit
et respondere contemnit. Volebant preterea de una parvula
tinca vel anguilla tres vel IIII grossos. Cumque viderent piscatores
et piscium venditores quod ita firmiter et stricte servabatur
statutum contra eos factum, et quod damnificabantur ex hoc
(nam pisces eorum omnes numerati fuerunt et positi in vivariis
usque post Pascha), venerunt ad fratres Minores et rogaverunt
eos ut rogarent potestatem et capitaneum et ancianos et totum
consilium de istius relaxatione statuti, et ipsi volebant promittere
quod rationabiliter et discrete et curialiter et pro bono mercato
venderent omnibus volentibus emere pisces suos. Sed nec sic fuit
relaxatum statutum, iuxta verbum quod de Esau dicit Apostolus,
ad Hebreos XII: Non enim invenit ultra penitentie locum, quamquam
cum lacrimis inquisisset eam. Minabantur etiam Regini
consimiliter becariis paschali tempore se facturos, nisi curialiter
et rationabiliter carnales venderent in macello. Quod audientes
beccarii fecerunt quod docet Sapiens in Prover. XIX: Pestilente
flagellato stultus sapientior erit. Si autem corripueris sapientem,
|
|